The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
AD EDUARDUM S.R.E. CARDINALEM CLANCY
ARCHIEPISCOPUM SYDNEYENSEM

   

Venerabili Fratri Nostro
Eduardo S.R.E. Cardinali Clancy
Archiepiscopo Sydneyensi

Ceteras quemadmodum gentes et Philippinenses fideles sat scimus ad Magnum Iubilaeum celebrandum convenienter sese comparare, qui superiora fere tempora revocantes, cum primum Evangelii semen sollicitis operantibus missionariis allatum est, renovatum vigorem inde suscipiunt ad ulteriora studiosius patranda illiusque aetatis monitiones suasionesque firmius tenendas.

Eosdem apud fideles multiplices congressiones antehac coeptae sunt excusso de consilio agi eaeque feliciter sunt ad finem adductae, ut ecclesialis coetus huic praestabili eventui quam paratissimus obviam eat ipsiusque penitus capiat rationem. His spectatis rebus, diebus XXVII-XXIX mensis Ianuarii anni MM, Venerabilibus Fratribus Episcopis Philippinis auctoribus, Manilae "Marian Congress on the Holy Trinity" agetur, superiorum conventuum complectendorum causa ac fere eorundem extollendorum.

Quandoquidem Venerabilis Frater Noster Iacobus L. S.R.E. Cardinalis Sin te nominatim ut mitteremus postulavit ad rem illam abosolvendam, Nos idem plane sentientes, te destinare studemus ad eandem congressionem faciendam teque ideo, Venerabilis Frater Noster, Missum Extraordinarium constituimus, ut diebus illis inibi intersis ipsamque vocem Nostram significes, unde cuncti novum animum suscipiant virtutisque ardore inflammentur.

Palam demum benevolentiam Nostram declarabis et sollicitudinem, dum preces pariter fundimus ut caelestis Matris late proferatur pietas et gentibus illis, quae circa sunt, magis magisque sit radians et fulgida ipsa virtutis veluti sidus. Salutationem tandem fervidam omnibus transmittere properabis et Benedictionem Nostram Apostolicam universis simul huius eventus participibus nomine Nostro Nostraque auctoritate largiaris velimus, quae sit divinarum gratiarum nuntia et felicioris temporis signum.

Ex Aedibus Vaticanis, die IV mensis Decembris, anno MCMXCIX, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.

 

Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 

top