The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
DARIO S.R.E. CARDINALI CASTRILLÓN HOYOS,
CONGREGATIONIS PRO CLERICIS PRAEFECTO

    

Venerabili Fratri Nostro
Dario S.R.E. Cardinali Castrillón Hoyos
Congregationis pro Clericis Praefecto

Ad omnem laudem insigne se exhibet Aquisgranense cathedrale templum, cuius primaevam aetatem et antiquitatem praeclaram omnino iuvat revocare. MCC namque excesserunt anni ex quo tempore sacra haec aedes aedificata est, ubi celebratus ille Carolus Magnus sollemni ritu sedit coronatus.

Nemo profecto est qui huius templi non noverit praestantiam ac simul artis magnificentiam, quippe quod inter Mediae Aetatis testimonia conspicuum obtineat maxime locum.

Sacrae ideo huius aedis placet repetere memoriam et illius temporis documenta, cum christiana mens omnes complectebatur in omnibusque rebus luculenter explicabatur, ut homines quoque qui nunc sunt, superiora haec probanda excipientes, transituris posthabitis rebus, aeterna persequantur ac supernis beneficiis penitus afficiantur.

Has igitur propter rationes, libentes et laetantes resciimus convenienti cum sollemnitate XII saeculum iri celebratum, ex quo miro artificio exstructum est hoc templum, decus et totius Germaniae ornamentum. Itaque postulatis properanter concedentes Venerabilis Fratris Henrici Mussinghoff, Episcopi Aquisgranensis, ut commemoratio haec magnificentius peragatur, mittere statuimus eximium aliquem qui partes Nostras tueatur Nostramque simul mentem significet.

Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, sine cunctatione decurrimus, qui perappositus visus es ad huiusmodi officium suscipiendum ac sustinendum. Idcirco te Missum extraordinarium renuntiamus ad centenariam illam memoriam quam supra diximus celebrandam, diebus XXIX-XXX mensis Ianuarii agendam. Praefulgente iam Magno Iubilaeo, exoptamus ut extollatur non modo venusta haec aedes, verum et fides ipsa fidelium roboretur. Bona Nostra ideo verba significantes Nostramque cohortationem, nomine Nostro et auctoritate Benedictionem Apostolicam universis impertias largiter velimus, quae sit supernorum donorum nuntia et insigne animorum renovationis documentum.

Ex Aedibus Vaticanis, die XI mensis Decembris, anno MCMXCIX, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.

   
© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 

top