The Holy See


back up

Search

riga

  IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
MARCELLO ZAGO, SECRETARIO
CONGREGATIONIS PRO GENTIUM EVANGELIZATIONE

    

Venerabili Fratri Marcello Zago
Secretario Congregationis pro Gentium Evangelizatione
  

Christus, qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire (1 Tim 2, 4), Evangelicum nuntium ad extremos terrae confines perferendum iussit, quapropter contionatores Verbi Dei ad hoc mandatum exsequendum in diversas orbis continentes se contulerunt. 

Salutaris quidem Veritas anno millesimo nongentesimo Amazonias Peruviae regiones contigit, ubi constitutae sunt tres primae Praefecturae Apostolicae in locis scilicet de Ucayali, Sancti Leonis de Amazones et Sancti Dominici de Urubamba. Christianae fidei semen, annorum decursu, instar grani sinapis, penitus radices immisit; hac de causa, percrebrescente fidelium numero, memoratae Praefecturae in octo Vicariatus Apostolicos sunt divisae, qui appellantur: Iquitonsensis, Giennensis in Peruvia, Pucallpaensis, Portus Maldonadi, Requenaensis, Sancti Iosephi de Amazones, Sancti Raymundi et Yurimaguaensis. In praesens vero illae ecclesiales communitates ovantes plaudentesque se parant ad centenariam memoriam ab illis conditis Praefecturis colendam. 

Ita, quo haec commemoratio magnificentius emineat, sacri Praesules illorum Vicariatuum, de unanimi quoque omnium Episcoporum Peruviae consensu, a Nobis postularunt ut quendam sacrum Praesulem illuc mitteremus, qui ibidem Personam Nostram tueatur partesque Nostras sustineat. Nos quidem eorum postulatis libenter concedimus. Cum vero compertum habeamus eiusmodi centenariae memoriae celebrationes anno bismillesimo ineunte, in contextu nempe Sacri Iubilaei, illis in regionibus peragendas esse, Nos hisce datis Litteris Te, Venerabilis Frater, ad id munus explendum constituimus MISSUM EXTRAORDINARIUM, mandatis Tibi datis, ut apud illos christifideles nomine Nostro intersis celebritatibus habendis die XXX mensis Ianuarii apud Metropolitanam Ecclesiam Limanam ac die V mensis Februarii apud Sanctuarium Sanctae Rosae Limanae dicatum.  

Omnibus ibidem astantibus fervidam Nostram salutationem ac benevolentiam porriges, pro Nobis sacris liturgicis praeeris, sermone Tuo Nostram ad mentem eventus illius momentum atque opportunitatem pristinum fervorem renovandi illustrabis. Magna quidem spe fore confidimus ut dilectae illae communitates e laboriosa centum annorum evangelizatione, dum tertii millennii limina sollemniter ingrediuntur, maius adhuc capiant incrementum. 

Ut haec Nostra adimpleantur optata, Ipsi pastorum Principi eas enixe commendamus votaque facimus ut singuli fideles novum suscipiant animum ad vitam christianam firmius solidandam. Tu vero pro certo noveris Nos missionem Tuam fervidis prosecuturos esse precibus. 

Interea Tibi, Venerabilis Frater, locique Praesulibus cunctis et Magistratibus nec non universo clero populoque talia sollemnia colentibus, Benedictionem Nostram Apostolicam, divinarum gratiarum nuntiam et sincerum spiritalis prosperitatis documentum, veluti praesentes ex animo dilargimur.  

Ex Aedibus Vaticanis, die XXX mensis Septembris, anno MCMXCIX, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 

top