The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
EDUARDO MARTÍNEZ SOMALO
PRAEFECTO CONGREGATIONIS
INSTITUTORUM VITAE CONSECRATAE
ET SOCIETATUM VITAE APOSTOLICAE,
SANCTA ROMANA ECCLESIAE
CARDINALI CAMERARIO

   

Venerabili Fratri Nostro
EDUARDO MARTÍNEZ SOMALO
Praefecto Congregationis Institutorum
Vitae Consecratae et Societatum Vitae Apostolicae
Sacrae Romanae Ecclesiae Cardinali Camerario

Iosephi beati, beatissimae Mariae Sponsi, sub patrocinio faustissime quidem inceptum tuum, Venerabilis Frater Noster, sacerdotium pergit hos iam quinquaginta continuos annos claris erga Christum eiusque Ecclesiam effulgere meritis ac virtutibus apostolicis coram universa ecclesiali communitate eminere.

Quem ad modum Decessores Nostri immortalis memoriae pridem fecerant, Nos quoque inde ab initio dotes animi sacerdotalis tui ac laudes ingenii in diligentissima presbyteratus atque episcopatus tui perfunctione non tantum aperte agnovimus, sed et in totius Ecclesiae emolumentum commodumque spiritale advocavimus, cum vixdum supremi pontificatus officium ingressi adiutorem te ipsum ac consiliarium prope Nos adstare voluimus in Substituti Secretariae Status novem annos statione, cum sacro dein Patrum collegio Purpuratorum adnumerari censuimus, cum idcirco prius Cultus Divini et Disciplinae Sacramentorum gravissimis sane negotiis veluti Praefectum iussimus efficaciter praeesse ac postremo superioribus his octo annis causas vitae consecratae necnon societatum vitae apostolicae per orbem sapientissime pertractare. Quam amplam Matris Ecclesiae fiduciam de te minime fefellisti, quin immo ipsius Camerarii Sanctae Romanae Ecclesiae auctoritate cumulavisti et dignitate.

Sed praeter haec luculenta prorsus omnia signa unicae aestimationis Nostrae hoc ipso tempore aliam maiorem quandam gratulantis mentis Nostrae significationem ad te quasi praesentes Ipsi deferre cupimus propter eiusdem sacerdotii tui aureum iubilaeum, quinquagesimum nempe illius natalem, qui quotannis, Dei providentis beneficio, feliciter in fidelis ac prudentis servi Iosephi sanctissimi, exemplaris videlicet tui, incidit sollemnitatem. Mansurum igitur hoc habeto Nostris de manibus laetitiae Nostrae documentum perscriptum de ministerii fructuosissimi tui diuturnitate pluribus in Apostolicae Sedis ipsiusque Romani Pontificis muneribus; documentum — inquimus — gratiarum pariter Nostrarum ob tot humanitatis in Nos egregiae indicia ac tui consilii, adiumenti, praesidii cotidiani beneficia.

Voces perlibenter gratulabundas has Nostras coniungimus cum omnibus illis laudibus bonisque ominibus quibus operis tui socii, familiae ipsius sodales, tui per terras fautores congruenter studebunt sacerdotii tui fausta primordia, quinquaginta abhinc annos, commemorare. Cum iis ac tota communitate Ecclesiae tuaeque patriae Divinum bonorum Largitorem multiplicatis precibus exoramus diem ut tuum anniversarium, deprecante Iosepho patrono, magnopere illuminet, animum tuum praestanti in tuo sacerdotali opere pro tot christifidelibus ac praesertim nunc consecratis ubique personis consoletur, vires ac valetudinem posteros in annos confirmet utque praemia iam nunc uberrima tibi concedat tantae fidelitatis et navitatis aliaque in Regno reponat.

Esto denique Apostolica Nostra Benedictio hisce cum Litteris amantissime tibi transmissa sensuum Nostrorum validissima nuntia interpres necnon copiosiorum etiam omnipotentis Dei posthac munerum conciliatrix.

Ex Aedibus Vaticanis, die I mensis Martii, anno MM, Pontificatus Nostri altero et vicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

   

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 

top