IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
ANGELO S.R.E. CARDINALI SODANO,
SECRETARIO STATUS,
ELECTO LEGATO PONTIFICIO AD CELEBRANDUM
V CENTENARIUM EVANGELIZATIONIS
NATIONIS BRASILIENSIS
Venerabili Fratri Nostro ANGELO S.R.E. Cardinali SODANO Secretario
Status
Quinta iam appetit saecularia memoria ex quo tempore ad
Brasiliensia loca Evangelii nuntius allatus est Dominique salutaria beneficia
gentibus illis praeberi coepta sunt, sollertibus operantibus missionariis, qui
in gentes studio incensi, innumeris superatis difficultatibus, animose longum
iter quondam susceperunt et ad oras illas appulerunt salubre opportunumque
auxilium frequentibus ibidem incolis laturi.
Admodum ideo aequum est et convenit ut eventus hic congruenter
commemoretur et optimo iure extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et
facultatem non huius rei dumtaxat memoriam repetendi, verum homines ad
ferventiorem religionis sensum, firmiorem fidem certioraque proposita,
pristinis illis instantibus probandis exemplis, permovendi.
Ipso igitur favente Domino, mensis Aprilis die potissimum XXVI
apud Portum Securum sollemnis erit a primaeva illa evangelizatione
quingentesima anniversaria commemoratio, ut latissimus ager hic dominicus,
inde fere sumens vim, uberiores fructus fundat ac laetiores dies pacis
prosperitatisque communi de labore experiatur.
Quocirca Brasiliensium Episcoporum et Nationis Auctoritatum
postulatis libenter subvenientes, ut ritus ille elatius evolvatur, ad te,
Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, cuius cotidianis fere
consiliis operaque uti solemus et ipse idoneus occurris qui eventui illi
intersis personamque inibi Nostram geras. Itaque permagna moti affectione, te,
Venerabilis Frater Noster, LEGATUM PONTIFICIUM renuntiamus et constituimus ad
celebrationem quam supra diximus agendam.
Universis igitur participibus fidelibusque inibi cunctis
voluntatem Nostram benignam ostendes, cum quamvis longo spatio separemur
adsimus spiritu praesentes. Omnibus Nostro nomine auctoritateque Benedictionem
Apostolicam impertias velimus, quae, Magno lucescente Iubilaeo, sit animorum
renovationis signum et futuro de tempore supernarum gratiarum documentum.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Martii, anno MM,
Pontificatus Nostri altero et vicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 2000 - Libreria
Editrice Vaticana
|