IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
FRANCISCO S.R.E. CARDINALI MACHERSKI
ARCHIEPISCOPO CRACOVIENSI
Venerabili Fratri Nostro FRANCISCO S.R.E.
Cardinali MACHARSKI Archiepiscopo Cracoviensi
Quas novas omnino sermonis Nostri voces adhibere quasve animi
Nostri sententias novas tibi, Venerabilis Frater Noster, exhibere hic ipso
tempore debeamus, plane nescimus, cum volumus appropinquantem vitae tuae
operaeque sacrae memorabilem prorsus metam et eventum maiore quodam adfectu ac
clariore benevolentiae Nostrae arbitratu sollemniter concelebrare.
Tot enim annos pridem conversati et operati una sumus inter
communem nostrum nativum populum Cracoviensem; totiens interea hic et illic
convenimus familiariter sermocinantes, negotia mutua tractantes, amicitiam
antiquam Nostram confirmantes. A primis iam studiorum annis — ne dicamus
pueritiae — ita crebro inter nos fraternae coniunctionis sensus permutamus ut
nihil necessitudini nostrae deesse videatur. Apud praestans Seminarium
Archidioecesanum nostrum necnon Academiam Theologicam Cracoviensem tot annos
placuit te videre felicissime docentem, libros doctissime edentem, laureis
honorifice fulgentem, cum omnem semper Nostram manifesto professi sumus
aestimationem et laudem. Seminario illi temet dein Nostra Archiepiscopi
auctoritate atque aperta de te fiducia Rectorem praefecimus.
Petri autem in cathedram Romanam vixdum sumus arcano Dei
consilio provecti, cum dubitatione nulla te ipsum in Nostrum Archiepiscopi
Praesulis succedere locum iussimus; tibi ideo uni ac soli hic apud Apostolorum
Beatissimorum limina praesentes Nos manibus coram universo orbe impositis
Nostris plenitudinem sacerdotii laetantes impertivimus, ac non multo post te
in primis praestabile Patrum Ecclesiae Cardinalium collegium intrare voluimus,
cui idcirco multiplex et gravissimum etiam credidimus in huius Apostolicae
Sedis ministeriis pastorale opus, quod tua pro sollertia diligentia peritia
adhuc fructuose procuras.
Amicitiae ideo perennis Nostrae documenta undique abundant
atque Nostrae erga te singularis prorsus benignitatis testimonia. De
quinquagesimo igitur sacerdotii huius frugiferi maxime tui natali die, mensis
Aprilis altero, videlicet de aureo presbyteratus tui iubilaeo quantum intus
gaudium Nos solaciumque experiamur, facile suspicari potes iam nunc ex harum
Litterarum Nostrarum fervida salutatione ac sincera gratulatione, sicut et
aliis dein datis opportunitatibus rursus senties.
Interea vero tecum etiam Nos Iesu Christo confidentes precamur
et optamus ut anniversaria haec tua sacerdotalis celebritas omnibus te
consolationibus repleat, animum tuum pastorali in persequendo ministerio apud
desideratum nostrum Cracoviensem populum exhilaret atque confirmet, vincula
familiaritatis Nostrae in longinquo hoc nostro Divini Pastoris famulatu
corroboret et prosperet, praemia tibi iam his in terris valetudinis firmae ac
dierum serenitatis affatim comparet, meliores meritorum tuorum mercedes in
Regno posthac cumulet.
Haec tibi, Venerabilis Frater Noster, intimis ex sensibus
Nostris proferimus cogitata et omina tuum sacerdotii iubilaeum iam laetanti
mente prospicientes. Multipliciter tecum coniungemur et cum universo Cracoviae
clero populoque fideli, ipso illucescente faustissimo die anniversario tuo.
Comitatur scriptam hanc Nostram gratulationem nimirum Apostolica Nostra
Benedictio supernarum gratiarum sequestra Nostrarum sententiarum nuntia.
Ex Aedibus Vaticanis, die II mensis Martii, anno MM,
Pontificatus Nostri vicesimo secundo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 2000 - Libreria
Editrice Vaticana
|