Venerabili Fratri Nostro
GODEFRIDO S.R.E. CARDINALI
DANNEELS
Archiepiscopo Mechliniensi-Bruxellensi
Singularum per orbem communitatum ecclesialium causas et curas,
gaudia et decora volumus nimirum etiam esse haberique Nostra quippe qui
pastoralem auctoritatem in universos Domini greges pro Christo Iesu exerceamus
atque consilia valida pro uniuscuiusque flore prosperitate vigore capere cotidie
debeamus.
Laetissimi itaque cognovimus perhonorificum illud appropinquans
eventum ac propriae historiae tempus quod commemorabunt Ecclesiae Catholicae in
Anglia necnon Vallia, centesimum nempe et quinquagesimum annum expletum, cum
Decessor Noster felicis recordationis Pius IX providentissima sane mentis suae
sententia sacram Ecclesiae hierarchiam iis restitui plene redintegrari censuit
in regionibus. Novae videlicet Catholicorum aetatis iecit suo decreto
solidissima fundamenta, unde est illa paulatim matura enata fidei et actionis
catholicae soliditas quam iuvit magnopere Nos et praesentes coram experiri
pastoralibus Nostris in salutationibus et absentes procul semper contueri
iuvabit.
Quoniam igitur meritissima rituum sollemnitate animorumque
festivitate utraque memorata communitas, Angliae et Valliae, mense Maio eventum
tanti ponderis concelebrabit in recentioris suae vitae annalibus, Episcopus
Romanus quoque humilis Successor tum Gregorii Magni Pontificis, qui fausta
evangelizationi illic initia saeculo sexto dedit felicissime, et superius
celebrati Pii Noni, cuius voluntate reddita sibi est tandem Dei Ecclesia,
communis huius et praeclarae participem se esse vult commemorationis die quarto
Maii mensis, festivo nempe Beatorum Martyrum Angliae et Valliae die.
Pro Nobis sic valde gratulantibus intusque exsultantibus
adstabis, harum Litterarum vi a Nobis MISSUS EXTRAORDINARIUS libentissime
destinatus, inter publica ac liturgica sollemnia eius rei causa ordinata, utpote
a quo mens Nostra penitus sit iam perspecta atque episcopalis statio
laudabiliter occupata quam olim maximus hac in causa actor auctorque Cardinalis
Mercier custodierat. Pro Nobis adstantes efficaciter adloqueris et adhortaberis
rectae ad fidei tutelam et propagationem studiique oecumenici procurationem.
Audientes denique Apostolica Nostra Benedictione recreabis, quae pastoribus
ipsisque christifidelibus Angliae et Valliae pignus sit supernorum luminum ac
roborum, unde inceptum salutare Pii IX ulterius possit in saecula prosperari.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXX mensis Martii, anno MM,
Pontificatus Nostri vicesimo altero.
IOANNES PAULUS PP. II