IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
ROSALIO IOSEPHO S.R.E.
CARDINALI CASTILLO LARA
PONTIFICIAE COMMISSIONIS
PRO STATU CIVITATIS VATICANAE
Venerabili Fratri Nostro ROSALIO IOSEPHO S.R.E.
Cardinali CASTILLO LARA Pontificiae Commissionis
pro Statu Civitatis
Vaticanae Praesidi Emerito
A conspectu quondam hominum remotus, sub panis specie manere
voluit nobiscum ipse Dominus, supernum mentibus lumen animabusque exoptatum
vigorem praebiturus. Ex tanto enim sacramento fideles confirmati suam operam
in cotidianis muneribus obeundis fortius studiosiusque praestare valent.
Prudenti de consilio novimus alterum Congressum Eucharisticum
Regionalem Antillarum Castriensi in archidioecesi, a die VIII ad diem XXI
mensis Maii anni bismillesimi, futurum. Frequentes illuc fideles proximis
etiam ex insulis complures accedent Corporis et Sanguinis Christi mysterium
veneraturi, memores prorsus solidae illius doctrinae, quae copiose est quondam
allata, cum primum christiana haec ad loca religio inducta est.
Cupimus et Nos nostro quoque tempore pietatis hae
testificationes ut confirmentur et fides solidetur, quo latius pleniusque
Salvatoris hodierni homines fruantur salute et ipsi hoc divino de Sacramento
uberrimos capiant fructus. Hoc namque convivium plurimum affert efficacitatis
et ad maiora patranda usque compellit, idque multum iuvat ut quisque se
convenienter ad Magnum Iubilaeum celebrandum comparet.
Itaque ut celebratio haec clarius peragatur et magnificentius,
iusta per suum Praesidem excellentissimum Edgerton R. Clarke Antillaram
Fratribus petentibus Episcopis, virum eminentem mittere statuimus, qui
personam Nostram tueatur Nostramque simul mentem significet. Ad te autem
Venerabilis Frater Noster, cogitationem Nostram admovimus, qui aptissimus
dignusque visus es ad ministerium hoc sustinendum et efficaciter explendum,
cum industriam sollertem tuam Ipsi et in vicinia officia quae agis probe
noverimus. Ideo te MISSUM EXTRAORDINARUM constituimus ad Congressum Antillarum
Eucharisticum Regionalem celebrandum.
Verba Nostra transmittenda curabis et cohortationem ad
Eucharistiae vehementiorem cultum itemque omnibus participibus benevolentiam
Nostram significabis. Benedictionem demum Apostolicam Nostro nomine omnibus
adstantibus largiaris copiose velimus, quae sit caelestis praesidii nuntiatrix
et felicioris aevi pignus.
Ex Aedibus Vaticanis, die X mensis Aprilis, anno MM,
Pontificatus Nostri vicesimo altero.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 2000 - Libreria
Editrice Vaticana
|