|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
VINCENTIO S.R.E. CARDINALI PULJIC
ARCHIEPISCOPO VRHBOSNENSI
Venerabili Fratri Nostro VINCENTIO S.R.E. Cardinali PULJIC Archiepiscopo
Vrhbosnensi
Iubilaeum maximum hoc dum prospere feliciterque progreditur,
quod Deo dante universa iam in Ecclesia festive videtur et fructuose
concelebrari, magis ac magis elucet artissime illud coniungi atque consociari
cum sanctissimo Eucharistiae mysterio et sacramento interque christifideles Dei
Populi pientissimo cultu. Id quod et exemplo Nostro et cotidiano magisterio
numquam intermittimus graviter animis filiorum filiarum Ecclesiae inculcare, ne
oculos umquam inde avertant neve fidei suae fervorem alio intendant.
Perplacet igitur Nobis mente iam praevidere Congressum
Eucharisticum omnium gentium hic Romae medio mense Iunio sollemniter peragendum;
at nihilo minus de singularum Nationum et Civitatum particularibus conventibus
Eucharisticis gaudemus quibus hic iubilaris annus veluti totidem honestabitur
gemmis. Inter illos eminet nimirum secundus Congressus Eucharisticus nationis
Lituaniae qui apud Kaunas peculiari omnino decore honoreque religioso inter
primum ac quartum mensis Iunii diem agetur. Cum autem nihil velimus Nostra ex
parte huic faustissimo eventui, primo videlicet Congressui illic post adeptam
civilem sui iuris condicionem, deesse, idcirco eum quaerimus Ecclesiae idoneum
ministrum qui inter tam clara sollemnia personam Romani Pontificis cum
auctoritate gerat, totius rei praestantiam augeat, spiritales celebrationis
fructus in immensum crescere sinat.
Plures sane ob causas te ipsum, Venerabilis Frater Noster, ad
illud officium esse aptissimum censemus ideoque harum Litterarum vi MISSUM
EXTRAORDINARIUM Nostrum ritibus et actibus Secundi Congressus Eucharistici
Nationalis Lituaniae a die primo ad quartum mensis Iunii interesse Nostro nomine
mandamus. Ad Nostram propterea mentis pastoralis sententiam adloqueris
participes omnes atque secundum ipsius celebritatis indolem adhortaberis ut quam
pietatem ac fidem animose conceperint animo signo exprompserint hoc luculenter,
studiosius usque posthac provehant, comitante eos semper Apostolica Nostra
Benedictione qua adstantes pariter Nostra ex voluntate ditamus, tamquam si coram
ipsi Nos praesentes et gratulantes adsistamus.
Interea vero, Venerabilis Frater Noster, salvere te in Domino
iubemus unaque cum dilectissimo grege Vrhbosnensi paschalibus prorsus laetitiis
gaudere.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Aprilis, anno MM,
Pontificatus Nostri altero et vicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 2000 - Libreria
Editrice Vaticana
|