IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
EDMUNDO CASIMIRO S.R.E.
CARDINALI SZOKA,
PONTIFICIAE COMMISSIONIS PRO
STATU CIVITATIS VATICANAE
PRAESIDI
Venerabili Fratri Nostro EDMUNDO CASIMIRO S.R.E.
CARDINALI SZOKA Pontificiae Commissionis pro Statu Civitatis Vaticanae Praesidi
Silesiae carissimum populum toto corde complectimur, qui mille
per annos Catholicae adhaesit Ecclesiae cui etiam inter asperas difficultates
fidelem se praebuit atque per saeculorum decursum crevit renovato fervore et
fidelium numero.
Veluti lignum plantatum secus decursus aquarum (Ps
1,3), Ecclesia Vratislaviensis spiritalibus fructibus ita abundat ut Deus
tantum cognoscere possit quot ipsa ediderit episcopos, sacerdotes, religiosos
viros ac mulieres, novas quoque familias religiosas, quotque theologiae,
philosophiae, artium litterarumque christianos eximios cultores et operum
caritatis sollicitos fautores.
Media aetate multum religionis ibidem emolumento tribuit dux
Henricus Primus una cum sponsa sancta Hedvige, totius Silesiae celeberrima
Patrona. Memorandum quoque assiduum et perseverans per saecula
evangelizationis opus tot religiosorum Ordinum et Congregationum, ex quibus
veluti pretiosae gemmae eminent beatus Ceslaus, urbis Vratislaviae caelestis
Patronus, et sancta Teresia Benedicta a Cruce, quam superiore anno Europae
declaravimus Patronam.
Cum ergo nunc pro comperto habeamus archidioecesim
Vratislaviensem, Silesiae nempe primam ecclesiasticam circumscriptionem,
millennium a sua constitutione fauste celebraturam esse, perlibenter eiusmodi
fruimur occasione ut Nos, Summi Ecclesiae Pastoris munus gerentes, eiusmodi
populo nobili, laborioso et penitus christiano, gratum exprimamus animum
altamque aestimationem.
Ad te ergo fiduciose recurrimus, Venerabilis Frater Noster,
quem in urbem Vratislaviam mittere statuimus ut Missus Extraordinarius sacris
praesideas celebrationibus, adstantes Nostro nomine salutes, populum universum
Silesiae dignis cumules laudibus et ad fidem servandam filiisque sollicite
tradendam adhorteris.
Singularem animi Nostri affectum referes Venerabili Fratri
Nostro Henrico Romano Gulbinowicz, sacrorum Antistiti archidioecesis
Vratislaviensis, qui, Successor plurimorum Ecclesiae illius dignissimorum
Pastorum - quorum saltem nominare volumus cardinales Diepenbrock, Förster,
Kopp, Bertram et Kominek -evangelicum opus diligenti prosequitur navitate.
Minime dubitamus Te hanc missionem optime expleturum qui iam
pluries Nostras vices gessisti variis in legationibus. Dum quidem precamur
Tibi intercessionem Deiparae Virginis Mariae omniumque illius catholicae
terrae Beatorum, libenter profecto impertimus Benedictio
nem Apostolicam, divinarum gratiarum pignus Nostraeque
caritatis testem, quam Tu cum omnibus carissimis Silesiae filiis communicabis.
Ex Aedibus Vaticanis, die X mensis Iunii, anno MM,
Pontificatus Nostri altero et vicesimo.
© Copyright 2000 - Libreria
Editrice Vaticana
|