The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
EDUARDO S.R.E. CARDINALI CASSIDY,
PONTIFICII CONSILII
AD UNITATEM CHRISTIANORUM
FOVENDAM PRAESIDI

    

Venerabili Fratri Nostro
EDUARDO S.R.E. CARDINALI CASSIDY
Pontificii Consilii ad Unitatem Christianorum Fovendam
Praesidi

Inter maximi huius Iubilaei causas ac laetitias praecipuas numerari merito debere arbitramur optabiles omnes opportunitates Nobis divinitus oblatas ad Christianorum per orbem efficaciter adiuvandam unitatem confirmandamque. Eius quidem generis desideratam omnino celebrationem iam nunc faustissime eventuram praevidemus in Islandia Kalendis ipsis Iuliis ac postridie, cum videlicet millesimus feliciter transactus annus commemorabitur ex quo nomen Christianum in eandem Insulam divino prorsus est perlatum consilio.

Gestit profecto Mater Ecclesia una ibi cum universis eiusdem christianae fidei participibus et assertoribus tam salutarem concelebrare rem ac memoriam, una videlicet cum singulis inibi christiani Evangelii assectatoribus adeo honorificum fructuosumque excolere eventum qui, dum suadet ut anteacta tempora grato demissoque animo respiciantur, hortatur nihilo minus vehementer ut ventura sapienter exspectetur prudenterque praeparetur christianae illic religionis aetas.

Quo autem luculentius communicatio Ecclesiae Romanae ostentetur ac participatio effusae populi Islandici gratulationis de hac historiae propriae recordatione, volumus plane ac statuimus ut praestans communitatis Catholicae administer adsistat inter civilia et religiosa eiusdem celebritatis sollemnia die primo et secundo mensis Iulii, qui personam Nostram plena auctoritate publice gerat, pro Nobis eloquatur, sensus et adfectus Nostros erga eiusdem loci Christianos cunctos rite aperiat. Te igitur, Venerabilis Frater Noster, quem plus decem abhinc annos praesidere iussimus Pontificio Consilio ad Unitatem Christianorum Fovendam cuiusque interea opera et incepta huius laudabilis maxime rei gratia semper sumus admirati, harum Litterarum virtute Nostrum destinamus MISSUM EXTRAORDINARIUM ad publicam millesimi anni celebrationem ab allata christiana religione in Islandiam, diebus superius commemoratis.

Adstabis ideo Nostro nomine Nostraque ex sententia sermocinaberis de momento fructuque spiritali oecumenico ecclesiali illius commemorationis. Salutabis audientes omnes Nostris veluti vocibus, quem ad modum hic olim Nos et Praesidem Rei Publicae Islandiae consalutavimus et Episcopum ipsum Ecclesiae Lutheranae fraterno nimirum amicoque sermone. Te igitur pro Nobis sapienter illic agente, et alium florem addere Nobis licebit magni huius Iubilaei clarae coronae et Christo Domino revera parere precanti videlicet ac mandanti ut omnes unum sint.

Ex Aedibus Vaticanis, die X mensis Maii, anno MM, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.

IOANNES PAULUS PP. II

Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 

top