The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
ANGELO S.R.E. CARDINALI SODANO,
SECRETARIO STATUS,
ELECTO LEGATO PONTIFICIO
PRO CELEBRANDA MILLENNIO A
NATIVITATE SANCTI STEPHANI IN HUNGARIA

    

Venerabili Fratri Nostro
ANGELO S.R.E. CARDINALI SODANO
Secretario Status

Hungariae Christifidelibus Magnum Iubilaeum Anni MM peculiare momentum adfert eosque singulari gaudio replet: dum enim una cum universo Ecclesiae grege alterum celebrant millennium a Redemptoris ortu, primum etiam recolunt millennium ex quo sanctus Stephanus diadema accepit a papa Silvestro II, Decessore Nostro fel. rec. Primus ille Hungariae rex in subditis regendis iustus, pacificus et pius, vitam Ecclesiae maxime fovit praesertim legibus Dei obsequendo atque subiectorum suorum bonum quaerendo; sicut accepimus, die XX proximi mensis Augusti sollemnes in Hungaria agentur ritus ad eiusmodi celebrandam memoriam. Quapropter Venerabilis Frater Noster Ladislaus S.R.E. Cardinalis Paskai, Archiepiscopus Strigoniensis-Budapestinensis atque Hungariae Primas, nec non Venerabilis Frater Stephanus Seregély, Archiepiscopus Agriensis et Conferentiae Episcopalis Hungariae praeses, poposcerunt, nomine etiam cunctorum istius Nationis sacrorum Pastorum, ut ad personam Nostram illic gerendam sacer Praesul constitueretur, qui Nomine Nostro ritibus praeesset celebritatibusque tanto eventui convenientibus.

Ad te quidem, Venerabilis Frater Noster, qui proximus es cotidianae Nostrae operae adiutor atque artis coniungeris vinculis cum nobili Hungarorum Natione, Nostram admovemus cogitationem Nostrumque animum. Idcirco harum Litterarum vi te designamus Legatum Nostrum, mandatis tibi factis, ut memorato die sacris in Hungaria celebritatibus praesis nomine Nostro utque, Nostris pastoralibus sensibus fidelibus ibi congregatis humaniter renuntiatis, communem exspectationem plane expleas. De Magno anni MM Iubilaeo loquens, omnes hortaberis ad spiritalem vitam renovandam adque testimonium fidei, sancto Stephano intercedente, rite praestandum.

Dum per Te consalutamus Venerabilem Fratrem Nostrum Ladislaum S.R.E. Cardinalem Paskai atque sacrorum Antistitem Stephanum Seregély, quos diximus, ceterosque Praesules et universum clerum ac Hungariae populum, pro certo habemus illos omnes renovato animo cunctas vires suas in opus novae evangelizationis impensuros esse.

Munus tuum, Venerabilis Frater Noster, magni sane ponderis considerantes, peculiaris benevolentiae Nostrae pignus Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus Tibi universisque celebrationum participibus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXIX mensis Iunii, anno MM, Pontificatus Nostri altero et vicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

  

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 

top