IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
BERNARDO FRANCISCO S.R.E.
CARDINALI LAW,
ARCHIEPISCOPO BOSTONIENSI
Venerabili Fratri Nostro BERNARDO FRANCISCO S.R.E.
Cardinali LAW Archiepiscopo Bostoniensi
Hominum quondam a conspectu digressus, sub panis specie manere
voluit nobiscum ipse Dominus, supernum mentibus lumen animabusque exoptatum
vigorem ut ministraret. Ex tanto enim sacramento fideles confirmati suam
operam in cotidianis muneribus obeundis fortius studiosiusque praestare
valent.
Prudenti de consilio novimus Congressum Eucharisticum Nationis
Peruvianae a die XXX mensis Augusti ad diem III mensis Septembris futurum.
Celebratio ipsa perquam opportune incohabit cum Sollemnitas inibi celebrabitur
sanctae Rosae de Lima. Fideles namque, praeclaris incitati praestantis huius
caelitis exemplis, frequentes accedent Corporis et Sanguinis Christi mysterium
veneraturi, memores prorsus solidae illius doctrinae, quae largiter est
quondam allata, ubi primum christiana haec ad loca religio delata est.
Cupimus et Nos nostro quoque tempore pietatis hae
testificationes ut confirmentur et fides solidetur, quo latius pleniusque
Salvatoris hodierni homines fruantur salute et ipsi hoc divino de Sacramento
uberrimos capiant fructus. Hoc namque convivium plurimum affert efficacitatis
et ad maiora patranda usque compellit, idque multum iuvat ut quisque Magni
Iubilaei plenius adipiscatur beneficia.
Itaque congrua per suum Praesidem Excellentissimum Aloisium
Armandum Bambarén Gastelumendi Peruvianis Fratribus petentibus Episcopis, ut
ritus sollemnius explicaretur, ad te, Venerabilis Frater Noster, cogitationem
Nostram admovimus, qui aptissimus visus es atque par ad ministerium hoc
sustinendum et efficaciter gerendum. Ideo fraterna affectione permoti, te
Missum Extraordinarum constituimus Nationis Peruvianae ad Congressum
Eucharisticum celebrandum.
Verba tandem Nostra transmittenda curabis et cohortationem ad
Eucharistiae vehementiorem cultum itemque omnibus participibus benevolentiam
Nostram significabis. Benedictionem demum Apostolicam Nostro nomine omnibus
adstantibus largiaris copiose velimus, quae sit caelestis praesidii nuntiatrix
et felicioris temporis pignus.
Ex Aedibus Vaticanis die VIII mensis Iulii, anno MM,
Pontificatus Nostri vicesimo altero.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 2000 - Libreria
Editrice Vaticana
|