The Holy See
back up
Search
riga

LETTERA DEL SANTO PADRE GIOVANNI PAOLO II
AL CARD. ANDRZEJ MARIA DESKUR 
IN OCCASIONE DEL 50° DI SACERDOZIO

      

Venerabili Fratri Nostro
ANDREAE MARIAE S.R.E. CARDINALI DESKUR
Pontificii Consilii de Communicationibus Socialibus
Praesidi emerito

Inter tot Magni Iubilaei anni bismillesimi faustas celebrationes minime fugit Nos, Venerabilis Frater Noster, sacerdotalis ordinationis Tuae quinquagesima anniversaria memoria. Dum hoc die XX mensis Augusti, hic Romae, innumerorum adolescentium XV Mundialem Coetum iucunde ad exitum perducimus, eodem tempore Tecum gaudemus de felici eventu Tuo atque Summum Deum grato corde laudamus.

Hac oblata occasione curriculum navitatis tuae sacerdotalis breviter revocare libet. Terrae Polonae filius, inde a prima iuventute prompte secutus es Dominum qui veluti ab utero matris Tuae vocavit Te (cfr Is 49,1). Post philosophicam ac theologicam in Seminario Cracoviensi aptam institutionem, Anno Sancto MCML ordinationem suscepisti presbyteralem. Deinde laurea in Theologia morali apud Studiorum Universitatem Friburgensem decoratus, peritiam comparasti praecipuam in scientiis socialibus.

Anno MCMLII Romam vocatus, in ministerium Sanctae Sedis diuturnam fidelem praestitisti operam: apud Pontificiam Commissionem pro re cinematographica, pro re radiophonica et televisifica, nec non in Secretaria praeparatoria Concilii Oecumenici Vaticani II velut peritus Coetus conciliaris variisque in Commissionibus ipsius Concilii.

Ab anno MCMLXXIII Praeses constitutus es Pontificii Consilii de Communicationibus Socialibus atque Episcopus nominatus titulo Thenitanus. Pro parte Tua, inter Ecclesias particulares fovisti communionem variorum coetuum particularium novis etiam communicationis mediis inducendam. Magisterio Ecclesiae ipse prorsus obtemperans, evangelicam sanam doctrinam curavisti divulgandam, prae oculis tenens Redemptoris hortationem: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei estis et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos (Io 8,32).

Pontificiae Academiae Immaculatae Praeses, Marialem pietatem sedulo studio promovisti inter doctos viros, inter pastores et fideles omnes, Tuam a pueritia altam erga Christi Matrem testificans religionem, familiis et adulescentibus exemplum praebens quomodo per Mariam ad Iesum iter sit aggrediendum.

Pauca memoravimus de sacerdotali Tua vita et industria: plura novit Deus, qui et remunerationem copiosam Tibi dabit. Nos quidem, excelsam considerantes sacerdotii Tui dignitatem, Christo Summo Sacerdoti gratias agimus atque Dei misericordiam laudibus extollimus ob immensa beneficia, quibus per assiduum Tuum ministerium Ecclesiam suam ditavit.

Accipe, Venerabilis Frater Noster, hoc benevolentiae et amicitiae documentum simulque Benedictionem Nostram Apostolicam, divinarum gratiarum auspicem, Tibi in primis peramanter impertitam, quam pertinere volumus ad omnes, qui sacerdotalis quinquagesimi natalis Tui gaudium participabunt.

Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Augusti, anno MM, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.

IOANNES PAULUS II

  

top