The Holy See
back up
Search
riga

  LETTERA DEL SANTO PADRE GIOVANNI PAOLO II
AL SUO INVIATO SPECIALE, 
L'EM.MO CARDINALE ACHILLE SILVESTRINI, 
IN OCCASIONE DELLA CELEBRAZIONE GIUBILARE 
PER LA FESTA DELLA NATIVIT└ 
DELLA BEATA VERGINE MARIA

   

Venerabili Fratri Nostro
ACHILLI S.R.E. Cardinali SILVESTRINI
Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus Praefecto 
 

Praestanti hoc et Magno effulgente Iubilaeo, fideles etiam ad orientalem ritum pertinentes primas agunt partes in tanto eventu celebrando. Praeclaro anno hoc dies VIII mensis Septembris conspicuum obtinet locum, cum Theotokos nata recolitur, veneranda scilicet Deipara. Si quidem alibi Beatae Virginis Mariae Nativitas sollemniter commemoratur, id potissimum apud Monasterium Exarchicum B. Mariae Cryptae Ferratae agitur. 

Monasterium namque hoc saeculorum decursu non modo cultu bonarum litterarum eminuit, verum etiam caelesti Matri in laudibus dicendis claruit. Animum haud semel ac mentem ad diem illum referimus cum sollemni lucernario Byzantino Nos praesedimus atque Marialem Annum inauguravimus, ut inde fere sumpto initio in totum terrarum orbem Christi Redemptoris Matris affatim fluerent beneficia ac firmum Ipsius patrocinium dirigeretur. 

Suasore ergo ac petitore Reverendissimo Patre Aemiliano Fabbricatore, Egumeno et Exarcho Ordinario Sanctae Mariae Cryptae Ferratae, volentes ac libentes Missum destinare, Nativitatis B. Mariae Virginis eveniente festo in primis vesperis incohando, ad iubilarem celebrationem agendam apud Monasterium, cuius supra est facta mentio, statuimus, qui partes Nostras sustineat et personam tueatur. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, qui prorsus idoneus occurris ad ministerium hoc praestandum et luculenter explendum, cui olim fidenter Ecclesialium Orientalium destinavimus procurationem. Itaque permagna moti affectione, te, Venerabilis Frater Noster, Missum extraordinarium renuntiamus et constituimus ad celebrationem quam supra diximus agendam. 

Universis igitur illius Monasterii sodalibus fidelibusque inibi cunctis voluntatem Nostram benignam ostendes et cohortationem ad Magni Iubilaei sensum plane percipiendum significes. Omnibus Nostro nomine Nostraque auctoritate Benedictionem Apostolicam impertias velimus, quae sit animorum renovationis signum et praeclari huius anni peculiarium gratiarum pignus. 

Ex Aedibus Vaticanis, die X mensis Augusti, anno MM, Pontificatus Nostri altero et vicesimo.

IOANNES PAULUS II

 

top