The Holy See
back up
Search
riga

  IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
ROSALIO J. S.R.E. CARD. CASTILLO LARA,
PRAESIDI EMERITO
PONTIFICIAE COMMISSIONIS
PRO CIVITATE VATICANA

   

Venerabili Fratri Nostro 
ROSALIO J. S.R.E. Card. CASTILLO LARA
 
Praesidi emerito Pontificiae Commissionis   
pro Civitate Vaticana   

Ecclesiae traditio ubique terrarum congruentem tribuere consuevit honorem Christo Iesu, sub panis vinique speciebus recondito, unde hoc sacro convivio non tantum christifidelium vita nutriatur, verum etiam cuiusque christianae familiae vinculum roboretur et significetur.  

Saluberrimo quidem de consilio novimus Sacros Argentinae Praesules, simul cum universo suo populo, ad maius momentum Magno universae Ecclesiae Iubilaeo tribuendum, Congressum Eucharisticum Nationalem apparaturos esse, hac inspiratos sententia: "Obviam Christo: heri, hodie, semper... Cognoscimus Eum in fractione Panis!". Cupimus et Nos ut hae pietatis testificationes confirmentur omniumque fides concitetur, quo latius pleniusque hodierni homines spiritali fruantur salute et ipsi hoc divino de Sacramento uberrimos capiant fructus.  

Itaque quo celebratio haec clarius peragatur et magnificentius, eminentem virum mittere statuimus, qui personam Nostram tueatur Nostramque simul mentem ostendat. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem Nostram admovimus, qui aptissimus dignusque visus es ad ministerium hoc sustinendum et efficaciter explendum, cum sollertem actuositatem tuam Ipsi et officia prope Nos laudabiliter explicata probe noverimus. Ideo te Missum Extraordinarium constituimus ad hunc Congressum Eucharisticum, qui in Argentina, nominatim Cordubae, hoc anno habebitur inter dies VIII et X mensis Septembris.   

Ut autem ex hoc Congressu copiosissimi unitatis et pacis fructus percipiantur, Deum plurima prece obtestamur; et dum haec cogitata Nostra tecum amanter communicamus, volumus ut haec verba Nostra transmittenda studeas et cohortationem ad Eucharistiae vehementiorem cultum itemque omnibus participibus benevolentiam Nostram significes. 

Benedictionem tandem Apostolicam, superni iuvaminis nuntiam et felicioris aevi pignus, cunctis impertimus Congressui adstantibus, sacris Praesulibus, presbyteris et religiosis, laicis ipsis fidelibus, quos omnes benignissime quoque in Domino consalutamus.    

Ex Aedibus Vaticanis, die V mensis Augusti, anno MM, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.  

 

                       Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 

top