Venerabili Fratri Nostro
FRANCISCO S.R.E. Cardinali MACHARSKI
Archiepiscopo Cracoviensi
Praeclaram omnino se exhibet Slovacha gens, quae, saeculorum decursu tot
collustrata artis monumentis, amplis est honoribus cumulata.Ibidem
quoque, inde ab exordiis fere christianae aetatis, complures exstiterunt
pietatis testificationes et religionis documenta. Labentibus annis, sociam
praestiterunt operam in christiana fide diffundenda praeclari sanctique Christi
asseclae, quos inter effulgent Sancti Cyrillus et Methodius.
Providus Deus Pater Slovacho populo novos dare non
desistit apostolos qui, etsi in discriminibus saepe versantes, christianam fidem
ad nostra usque tempora confirmare pergunt: quod Nobis patet ex fidei
testificatione illorum fidelium cum aliquot ante annos apostolicis in itineribus
eos adivimus, et novissimo tempore ex illa peregrinatione cum frequentissimi
christifideles, ad lucrandam Magni Iubilaei indulgentiam, in hanc Petrianam
Sedem ferventes se contulerunt.
Nunc optimo de consilio novimus Eucharisticum
apparari Congressum totius nationis, quae turmatim, hoc Magno praefulgente
Iubilaeo, sollemnem cupit tribuere adorationem Augustissimo Corporis
Sanguinisque Christi mysterio, ex quo, salienti quasi e fonte, spiritalis
salubritas beneficiorumque Domini copia omnibus affatim manant ac defluunt.
Cupimus et Nos ut nostro quoque tempore pietatis hae testificationes fidesque
solidentur, quo latius pleniusque hodierni homines spiritali fruantur salute et
ipsi hoc divino de Sacramento uberrimos capiant fructus.
Itaque, quo celebratio haec clarius peragatur et
magnificentius, virum eminentem mittere statuimus, qui personam Nostram tueatur
Nostramque simul mentem significet. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster,
cogitationem Nostram vertimus, qui aptissimus dignusque videris ad ministerium
hoc sustinendum et efficaciter explendum, cum sollertem tuam actuositatem Nosmet
Ipsi probe noverimus. Ideo te Missum Extraordinarium constituimus
ad Congressum Eucharisticum, qui in Slovacha natione diebus XXIII et XXIV mensis
Septembris hoc bismillesimo anno celebrabitur. Verba Nostra transmittenda
curabis et cohortationem ad vehementiorem Eucharistiae cultum itemque omnibus
participibus benevolentiam Nostram significabis.
Benedictionem demum Apostolicam Nostro nomine
omnibus adstantibus largiaris copiose velimus, quae sit caelestis praesidii
nuntiatrix et felicioris aevi pignus.
Ex
Aedibus Vaticanis, die X mensis Augusti, anno MM, Pontificatus Nostri vicesimo
et altero.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 2000 - Libreria
Editrice Vaticana