The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
ANGELO S.R.E. CARDINALI SODANO,
SECRETARIO STATUS,
QUINQUAGESIMAM ANNIVERSARIAM MEMORIAM
CELEBRANTI SACERDOTALI ORDINATIONIS

   

Venerabili Fratri Nostro
ANGELO S.R.E. Cardinali SODANO
Secretario Status

Dum sollemnes labuntur dies Magni Iubilaei singulari cum iucunditate Te prosequimur, Venerabilis Frater Noster, quinquagesimum sacerdotii tui natalem celebraturum. Felix haec memoria Nos movet ut diuturnum tempus in Dei et Ecclesiae famulatu transactum tibi ex animo gratulemur; eodem tempore libenter memoramus sedulam probatamque sapientiam tuam in humanis adiunctis censendis nec non certissimum sensum tuum quod ad pastoralia attinet consilia in actione Ecclesiae in mundo promovenda.

Cardinalibus et Episcopis, natalem sacrae ordinationis memoriam agentibus gratulabundi amantisque animi Nostri sensus declarare consuevimus, tamen libentius id tibi facimus, quem primum habemus cooperatorem Nostrum in Secretaria Status ut Summum Pontificem proxime iuves in universae Ecclesiae curatione inque publicis negotiis gerendis.

Opportuna item Nobis offertur occasio ut gratissimos tibi sensus aperiamus de auxilio hisce annis Nobis Ecclesiaeque praestito.

Si quidem actum respicimus tempus, pretiosum invenimus curriculum tuum. Titulo doctoris in sacra theologia et in iure canonico decoratus, sacro presbyteratus ordine ante quinquaginta annos in praeclara Cathedrali Ecclesia Astensi es insignitus. Primo operam navasti in sacrorum alumnis instituendis et in pastorali cura iuvenibus adhibenda. Anno MCMLIX hanc ad Apostolicam Sedem arcessitus, post expleta studia in Pontificia Academia Ecclesiastica, secretarii munere functus es apud Apostolicas Nuntiaturas Aequatoris, Uruguayae et Chiliae.

Romam cum rediisses, operam navasti apud Consilium pro Publicis Ecclesiae Negotiis.

Cum vero animi mentisque dotes tuae palam innotescerent, Decessor Noster Paulus VI, fel. rec., die XXX mensis Novembris anno MCMLXXVII Archiepiscopum te renuntiavit titulo Novacaesariensem, atque Apostolicum Nuntium te constituit in Chilia, illiusque Nationis ultra decem annos necessitudinis rationes confirmasti. Tandem anno MCMLXXXVIII Nos Ipsi tibi munus commisimus Secretarii Consilii pro Publicis Ecclesiae Negotiis, quod quidem insequenti anno appellatum est altera Secretariae Status sectio de rationibus cum Civitatibus.

Tot meritis ornatum, anno MCMXC Pro-Secretarium Status te renuntiamus ac deinde, in consistorio anni MCMXCI, in Patrum Cardinalium Collegium te adlegimus tibique Secretarii Status munus credidimus.

Hac oblata occasione, tibi fatemur de egregia opera, quam Nostrum in ministerium insumpsisti et insumis, de sapientibus consiliis, de constanti pietate erga Nos et Apostolicam Sedem.

Dum ergo hunc sacerdotii tui natalem tibi gratulamur, simul de assidua sollertique operositate, qua causae huius Apostolicae Sedis totum te devovisti, gratias ex animo tibi ac tecum summo Deo referimus. Quem sane rogamus ut te diu sospitet atque caelestium donorum suorum copia locupletet. Beatissimae Matris amor te semper sustineat, corroboret tibique in diversis huius terrenae vitae adiunctis solacium stet.

Apostolicam denique Benedictionem, singulare existimationis ac dilectionis Nostrae testimonium, tibi, Venerabilis Frater Noster, impertimus, quam pertinere ad omnes volumus, quos caros habes quique iubilaei tui sacerdotalis quoquo modo erunt participes, sive Romae, et in dioecesi suburbicaria Albanensi, sive in dilecta dioecesi Astensi.

Ex Aedibus Vaticanis, die XIV mensis Septembris, in festo Exaltationis Sanctae Crucis, anno MM, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

                       Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 

top