The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
IOANNI MARIAE S.R.E. CARDINALI LUSTIGER
ARCHIEPISCOPO PARISIENSI

   

Venerabili Fratri Nostro
IOANNI MARIAE S.R.E. Cardinali LUSTIGER
Archiepiscopo Parisiensi

Centesimus eventurus est et quinquagesimus annus ex quo tempore insignis Decessor Noster Pius IX, quem in Beatorum catalogum proxime rettulimus, dioecesim condidit Guadalupensem. Iam profecto antiquitus, compluribus adlaborantibus religiosis, Evangelii beneficia gentibus illis subministrari coepta sunt, ipsaque ibidem Ecclesia tutum felixque ingressa est iter, ut, bene iuvante Domino, uberem profectum assequeretur.

Convenit igitur ac permagni refert ut eventus hic congruenter commemoretur et optimo iure extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et facultatem non huius rei dumtaxat memoriam repetendi, verum animos ad ferventiorem religionis sensum, firmiorem fidem certioraque proposita permovendi.

Suasu idcirco inductuque Venerabilis Fratris Ernesti Cabo, Episcopi Imae Telluris necnon Petrirostrensis, XIX die mensis Novembris, sollemnis erit a primaeva illa condita dioecesi centesima et quinquagesima anniversaria commemoratio, ut ager illic dominicus, inde fere sumens vim, uberiores fructus fundat et laetiore segete vestiatur.

Quocirca ut ritus hic spectabilius efficaciusque evolvatur, ad te, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, qui, praeclarae admodum Ecclesiae Pastor, prorsus idoneus occurris ad ministerium hoc praestandum et luculenter explendum. Itaque permagna moti affectione, te, Venerabilis Frater Noster, MISSUM EXTRAORDINARIUM renuntiamus et constituimus ad celebrationem quam supra diximus agendam.

Universis igitur participibus hominibusque inibi cunctis voluntatem Nostram benignam ostendes, cum quamvis longo spatio separemur adsimus spiritu praesentes. Magni iam Iubilaei sub finem fidelibus cunctis, spiritalibus huius mirabilis eventus fructibus repletis, Nostro nomine Nostraque auctoritate Benedictionem Apostolicam impertias velimus, quae sit animorum renovationis signum et supernarum gratiarum complementum.

Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Octobris, anno MM, Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

               

Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 

top