The Holy See
back up
Search
riga

  IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA DARIO S.R.E.
CARDINALI CASTRILLÓN HOYOS,
CONGREGATIONIS PRO CLERICIS PRAEFECTO

   

Venerabili Fratri Nostro
DARIO S.R.E. Cardinali CASTRILLÓN HOYOS
Congregationis pro Clericis Praefecto

Duplex eventus catholicae Ecclesiae in Chilia hoc Magni Iubilaei anno Nostram exciit animi intentionem Nosque maxima replet laetitia. Dicimus de Congressu Eucharistico Nationali nec non de consecratione novae ecclesiae cathedralis in dioecesi Sancti Bernardi.

Ut eiusmodi eventus congrua celebrentur sollemnitate, tum Chiliensium Episcoporum Conferentia, per suum Praesidem Venerabilem Fratrem Franciscum Xaverium Errázuriz Ossa, Archiepiscopum Sancti Iacobi in Chile, tum Episcopus Sancti Bernardi Venerabilis Frater Orozimbo Fuenzalida y Fuenzalida, a Nobis postulaverunt ut illuc eminentem Praesulem mitteremus ad Personam Nostram gerendam atque illius Ecclesiae cum Apostolica Sede vinculum usque firmandum. Ad te quidem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem admovimus, quem peraptum ad hoc munus efficaciter explendum aestimamus, cum iam probe ostenderis sollertem actuositatem pro spiritali totius Americae Latinae fidelium bono, atque nunc perutili fungaris munere pro universali Ecclesia in officio exercendo Praesidis Congregationis pro Clericis.

Quam ob rem his Nostris Litteris te MISSUM EXTRAORDINARIUM constituimus ut vicibus Nostris fungaris apud Congressum Eucharisticum Nationis Chiliensis die XXVI mensis Novembris evolvendum, pariterque Nostram geras Personam in perficiendo ritu consecrationis ecclesiae cathedralis dioecesis Sancti Bernardi die XXV eiusdem mensis. Nostrum est desiderium ut, hac oblata occasione, per te salutemus grato animo singulos et universos Chiliensis populi Pastores, qui sollicite Regnum Dei suis in terris aedificant, nec non auctoritates civiles et universum populum, quos caritate Nostra amplectimur.

Hortaberis cunctos sacerdotes et fideles ut, de recepti Baptismi dono conscii, sacramentum reconciliationis frequentent atque Eucharistiae cibo animas suas alant, ex quo uberiores fidei, spei et caritatis fructus capiant: etenim "tanta... est vis Sacramentorum..., ut possint ipsa quoque lapidea scindere corda, et pectus omne, liceat ferreum, emollire sufficiant" (S. Bernardus, Sermo in cena Domini, 1). Haec, praecipue, verba sancti Bernardi recolas velimus christifidelibus dioecesis quae ab eo nomen deducit, atque dilecti gregis illius Pastori cunctaeque ecclesiali communitati gratulationes Nostras significes ob praeclaram cathedralem, quam multis impendiis multaque suorum ipsorum deditione erigere voluerunt.

Scias volumus, Venerabilis Frater Noster, hanc missionem tuam Nos precibus Christo Domino aeterno universorum Regi maternaeque intercessioni Beatae Virginis Mariae committere.

Benedictionem demum Apostolicam, supernae gratiae nuntiam et propensae Nostrae voluntatis testem, volumus nomine Nostro omnibus filiis filiabusque illius aestimabilis Nationis qui quodammodo hos eventus participabunt, peramanter largiaris.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Octobris, anno Magni Iubilaei MM, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 

top