IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
GEORGIO ARTURO S.R.E.
CARDINALI MEDINA ESTÉVEZ,
PRAEFECTO CONGREGATIONIS
DE CULTU DIVINO
ET DISCIPLINA SACRAMENTORUM
Venerabili Fratri Nostro GEORGIO ARTURO S. R. E.
Cardinali MEDINA ESTÉVEZ Praefecto Congregationis de Cultu Divino et
Disciplina Sacramentorum
Iucundorum memores Nos eventuum, quos illic olim sumus
praesentes experti necnon sermonum utilissimorum, quos cum Fratribus Episcopis
habuimus aliisque sacris pastoribus et christifidelibus ipsis Ecclesiae
Catholicae in Venetiola cogitamus hodie haud minore animi pastoralis Nostri
intentione ac sollicitudine salutarem celebrationem "Concilii Plenarii
Venetiolae" quae, Deo dante, iam appropinquat.
Minime Nos praeterit quanto tot hominum actuosorum studio
praecipuus hic eventus in vita eiusdem Ecclesiae sit excogitatus ac
praeparatus, quam alte operam posthac pastoralem singularum communitatum
decreta lucida eius affectura sint proximis scilicet hinc annis, qualem
denique curam omnium undique participum adeo excellens opus mereatur, quin
immo et deposcat.
Licet vigiles ex longinquo omnia momenta huius "Concilii
Plenarii" sectaturi pro Nostro officio simus, volumus personam etiam
Nostram veluti in conspectu ab omnibus ibi perspici adstantibus Nostramque
sententiam ac mentem super cunctis tractandis inibi argumentis clare percipi.
Idoneum idcirco destinare sensuum Nostrorum interpretem cupimus, qui in
sollemnitate Christi Regis hoc anno, die nempe vicesimo sexto huius mensis
Novembris, pro Nobis Nostraque ex auctoritate praesit ipsi huic illustri
inaugurando Venetiolae Plenario Concilio. Nec quemquam sane paratiorem esse
arbitramur aptioremve temet ipso, Venerabilis Frater Noster, quem ideo talia
ad sollemnia fidenter harum Litterarum virtute Missum Nostrum
Extraordinarium designemus et illuc demandemus.
Intereris igitur pro Nobis tu atque graviter item
interloqueris momentum maximum inculcans deliberationum, quibus ventura
Ecclesiae aetas eandem apud Nationem dilectam perpendetur et procurabitur,
quibus rationes inter civitatem et communitatem ecclesialem statuentur, quibus
multiplices difficultates mutatis e rerum condicionibus coortae ponderabuntur,
quibus omnium Pastorum sacrorum confirmabuntur animi Evangeliique praeconum,
quibus efficacissima demum consilia de omni ecclesialis vitae provincia
capientur secundum immotam profecto fidelitatem erga doctrinam disciplinamque
Ecclesiae, prout illuminatur praesertim in Concilii Vaticani Secundi
documentis atque decretis ad idem exsequendum Concilium, tum etiam
recentioribus illorum observationibus.
Dum omnes singillatim cohortamur in Domino moderatores et
huius Concilii Plenarii actores ut omnia maxima cum diligentia examinent et
latissimam inter se custodiant concordiam, necessaria divini Pastoris ipsius
lumina ac robora iis adprecamur per Apostolicam Benedictionem Nostram quam eo
die ac tempore tu, Venerabilis Frater Noster, una cum ferventissima
salutatione atque gratulatione Nostra hoc de eventu luculenter pronuntiabis.
Ex Aedibus Vaticanis, die XI mensis Novembris, anno
Iubilaei Magni MM, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 2000 - Libreria
Editrice Vaticana |