Venerabili Fratri Nostro
Iacobo S.R.E.
Cardinali Biffi
Archiepiscopo Bononiensi
Gaudium geminum, duplicem honorem, proximi hi
faustissimi menses tibi ipsi, Venerabilis Frater Noster, permagno ex Divini
Pastoris beneficio, at tuis pariter pro claris meritis, adferent, nempe binas
propter longinqui fructuosique plane ministerii tui recordationes, quas cum
decet, tum etiam Matrem Ecclesiam magnopere iuvat propalam praedicare harumque
Litterarum Nostrarum voce digne concelebrare.
Cum duobus item lectissimis Domini Iesu
gregibus hanc Nostram laetationem communicare Nos scimus atque fervidam
gratulationem: Mediolanensi videlicet cui tu presbyter atque Episcopus
auxiliaris triginta quattuor annos continuos fideliter erudite utiliter
deservieras, necnon Bononiensi quem sedecim hos dein superiores annos secundum
ingenium tuum studiumque pastorale firmiter Christi nomine gubernas.
Felicissime enim hoc tempore agitur simul de quinquagesimo sacerdotii tui
natali, mensis Decembris vicesimo tertio die, simul de principio episcopatus tui
accepti ante viginti quinque annos, Ianuarii mensis die undecimo; quod utrumque
iubilaeum honorificum quasi coronam et cumulum addet illis omnibus apostolatus
tui monumentis quae commemoratas apud ecclesias laudabiliter adhuc reliquisti.
Mediolani namque, tuum inter nativum populum, magistri in Seminariis operibus
eminuisti deindeque parochi actuosa navitate quam in adiutoris Episcopi statione
nihilo minus studiose amplificavisti.
Ex Bononiensi autem praestantissima cathedra
eas virtutes in re liturgica et sacramentali, in laicorum ac Studiorum
Universitatis cura provehenda, in sacerdotum tecum fraternitate coniunctione
firmanda exhibuisti quae congruere omnino videntur cum beati Pauli monitionibus
discipulo Timotheo datis: "Praedica verbum, insta opportune importune,
argue, increpa, obsecra, in omni patientia et doctrina" (2 Tim 4,2).
His enim consiliis tuis universis copiosam tibi, Venerabilis Frater Noster,
laudationem conciliavisti atque fidelium simul peculiarem aestimationem.
Pluribus
igitur de iustissimis causis gratulamur tibi geminatam hanc tuam anniversariam
memoriam tibique eodem tempore praesens Dei omnipotentis robur et lumen et
solacium aequabiliter precamur, unde posteros in annos tam laudabiliter valeas
muneribus tuis inceptisque praestare quam priora haec per decem lustra in vinea
Domini usque praestitisti, opitulante tibi semper atque cuncto Bononiensi ovili
Apostolica Nostra Benedictione amantissime profecto hisce cum Litteris
transmissa.
Ex Aedibus Vaticanis, die I Decembris, anno
MM, Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 2000 - Libreria
Editrice Vaticana