The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
BERNARDINO S.R.E. GANTIN,
AUREUM SACERDOTALE IUBILAEUM CELEBRANTI

 

Venerabili Fratri Nostro
BERNARDINO S.R.E. Card. GANTIN
Purpuratorum Patrum Principi

Si quidem assidua quondam vigebat Nostra tecum consuetudo propeque singularis intercedebat familiaritas, propterea quod summa prudentia maximi ponderis Congregationis pro Episcopis Praesidis agebas partes, eandem animi affectionem erga te eandemque aestimationem etiam nunc adesse ac manere scias velimus, quas nunc potissimum tibi, Venerabilis Frater Noster, ostendere, ab inito presbyteratu quinquagesimum annum feliciter complenti. Quod officium Nobis prorsus iucundum Litteris hisce Nostris tibi collibet palam significare.

Dilectae Africae inclitus filius, immo veluti "ferrea arbor" in fide pietateque praevalidus succrevisti, uberem suppeditante solidamque doctrinam christiana domu. Tenet procul dubio te illius diei memoria, cum promptus alacerque sacer minister per Venerabilis Fratris Aloisii Parisot manuum impositionem es renuntiatus idemque supernorum donorum dispensator factus. Complura posthac sustinuisti officia eaque pariter memoratu digna, cum Seminarii tirones institueres pastoralemque operam simul ageres.

Ioannis XXIII, beati Decessoris Nostri, voluntate, ornatissimi illius viri qui te quondam presbyterum consecravit occupasti locum. Si vero antea inibi opem tuam efficacem tulisti Episcopus a Pio XII, recolendae recordationis, nominatus, postea Ordinarius Cotonuensis factus, duplicatis viribus in gregem illum dominicum ministerium episcopale penitus contulisti. In partes distracta dioecesi, complures scholas condendas, catechistas instituendos, sacris ministris subsidia ministranda, religiosas nativas fovendas studiose curavisti.

Antiquiora haec fere praetergredientes, actuositatem tuam et dexteritatem convenientibus laudibus extollere volumus, quas continuo postquam ad aeternam hanc Urbem arcessitus es compluribus in ministeriis ostendisti. Passim hic apud Romana dicasteria tuae navitatis reperiuntur documenta, simul apud tunc Sacram Congregationem de Propaganda Fide, simul apud Commissionem, quae est "Iustitia et Pax", simul apud Consilium "Cor Unum". Inter purpuratos patres adlectus, novissime magni ponderis Congregationis pro Episcopis egisti Praesidem, ex quibus amplum emolumentum novimus catholicae Ecclesiae evenisse uberemque florem contigisse. Nec etiamnunc deest opera tua praestabilis varia pro Ecclesia versa in munia.

Nihil opus esse pluribus verbis arbitramur ut tibi comprobationem Nostram atque pergratuum animum significemus, quem eundem potissimum, quemadmodum tibi olim XXV anniversarium episcopatus diem celebranti egimus, confirmare cupimus cum incidet sacerdotalis tua haec spectabilis commemoratio, mense scilicet Ianuario die quarto decimo. Tibi demum nominatim, Venerabilis Frater Noster, Apostolicam Benedictionem singulari cum animi affectione addicimus, largiter omnibus tuis prolixeque ipsam transmittendam.

Ex Aedibus Vaticanis, die XIV mensis Decembris, anno MM, Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 

top