The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
BERNARDINO S.R.E. CARD. GANTIN,
ELECTO MISSO EXTRAORDINARIO
AD CENTENARIAM CELEBRANDAM ANNIVERSARIAM MEMORIAM EVANGELIZATIONIS
IN BURKINA FASO
 

   

Venerabili Fratri Nostro
BERNARDINO S.R.E. Card. GANTIN
Purpuratorum Patrum Principi

Dum iubilaris anni celebrationes universum per catholicum orbem Christi nomine peraguntur, ipsa ecclesialis communitas Burkina Fasana sollemnitatum particeps fieri cupit, praesertim quia hoc anno centenaria recurrit memoria ex quo catholica missio per Evangelii nuntium inter dilectas illas gentes diffundi coepta est. Qua de causa Conferentia Episcopalis Burkina Nigritana, nomine totius cleri omniumque christifidelium, contextum iubilarem peculiari ritu vivere cupiens, provido consilio copiosum rerum sibi proposuit ordinem, diversis instructum celebrationibus, quae respiciunt vitam consecratam, christianam familiam, catechistas, iuvenes et presbyteros.

Quo maius eiusmodi celebrationibus pondus tribueretur, Praeses memoratae Conferentiae, Venerabilis Frater Ioannes Baptista Some, a Nobis postulavit ut ad personam Nostram illic gerendam sacrum Praesulem constitueremus. Nos quidem, singulari cum iucunditate hunc memorabilem circumspicientes eventum, ad christianam augendam laetitiam ad te, Venerabilis Frater Noster, mentem admovimus, atque summa qua te prosequimur benevolentia, hisce Litteris, Nostrum MISSUM EXTRAORDINARIUM te destinamus ad illam anniversariam honestandam recordationem, cuius conclusio habebitur in urbe vulgo Yagma, Ouagadougou, die XXI mensis Ianuarii anni MMI. Pro certo scias Nos missionem tuam fervidis prosecuturos esse precibus, fidentes munus tuum cunctis illic praesentibus optime esse cessurum.

Dum tibi legationem hanc libentes committimus, volumus ut perfausta illa occasione partes Nostras ibidem convenienter agas Nostramque ostendas per spiritum praesentiam, sacris praesideas celebrationibus verbo et exemplo, atque ad confirmandam fidem populum adhorteris.

Interea tibi, Venerabilis Frater Noster, loci Praesulibus cunctis, universo clero cunctisque sollemnia participantibus, Benedictionem Nostram Apostolicam, caelestium donorum pignus, veluti praesentes ex animo dilargimur.

Ex Aedibus Vaticanis, die IV mensis Decembris, anno MM, Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

  

top