IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
ROGERO S.R.E. CARDINALI ETCHEGARAY,
ELECTO MISSO EXTRAORDINARIO AD CELEBRATIONES CONCLUSIVAS CENTENARII IN RUADENSI
NATIONIS
Venerabili Fratri Nostro ROGERO S.R.E. Cardinali ETCHEGARAY
Saecularis iam appetit memoria ex quo ad Ruandenses regiones optatus Evangelii
nuntius feliciter allatus est Dominique salus ac beneficia hominibus illis
subministrari coepta sunt alacrem quidem per missionariorum operam, qui in
gentes studio incensi, libenter longum iter quondam susceperunt et ad oras illas
appulerunt salubre opportunumque spiritale auxilium ibidem incolis laturi.
Maxime ideo decet et convenit ut eventus hic congruenter commemoretur et optimo
iure extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et facultatem non huius rei
tantum memoriam repetendi, verum homines ad ferventiora religionis opera,
firmiorem fidem certioraque proposita, pristinis illis ob oculos habitis
exemplis, incitandi.
Ipso igitur iuvante Domino, mensis Februarii VIII die Kigaliensi in urbe
sollemnis erit a primaeva illa evangelizatione centesima anniversaria
commemoratio, cui finem, praestabile veluti fastigium, Unitatis
Reconciliationisque argumentum imponet. Compluribus inibi in locis antehac varii
Ecclesiae coetus Magnum Iubilaeum perquam opportune celebrarunt, quae res digna
habetur comparatio ad insignem hunc eventum agendum.
Quocirca ut ritus hic magnificentius efficaciusque absolvatur, Ruandensis
Episcoporum Conferentiae postulatis libenter occurrentes, mittere eminentem
virum statuimus, qui partes Nostras sustineat et Personam agat. Ad te autem,
Venerabilis Frater Noster, cum saepe alias nunc potissimum decurrimus,
praestabile hoc ministerium tibimet committentes. Itaque permagna moti
affectione, te MISSUM EXTRAORDINARIUM renuntiamus et constituimus ad
celebrationem quam supra diximus agendam.
Universis igitur participibus fidelibusque inibi cunctis animi Nostri
affectionem ostendes, cum quamvis longo locorum intervallo separemur adsimus
spiritu praesentes. Omnibus Nostro nomine Benedictionem Apostolicam impertias
velimus, quae sit animorum renovationis signum et futuro de tempore supernarum
gratiarum pignus.
Ex Aedibus Vaticanis, die IV mensis Ianuarii, anno MMI, Pontificatus Nostri
tertio et vicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 2001 - Libreria Editrice
Vaticana |