The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
IOANNI S.R.E. CARDINALI PUJATS
ARCHIEPISCOPO METROPOLITAE RIGENSI

   

Venerabili Fratri Nostro
IOANNI S.R.E. Cardinali PUJATS
Archiepiscopo Metropolitae Rigensi

Qui in Consistorio die XXI huius mensis, pridie sollemnitatem Cathedrae sancti Petri Apostoli habito, te de Ecclesia catholica benemeritum iam antea "in pectore" reservatum, publice renuntiavimus Cardinalem Presbyterum Sanctae Silviae, nunc te, proximo mense Martio feliciter celebraturum quinquagesimum Sacerdotii annum, per hanc epistulam alloqui cupimus ut in tanta fausta occasione tibi gaudium Nostrum significemus, optima vota ex corde promamus et illam significemus caritatem qua tecum in Domino coniungimur.

Profecto haec festivitas Nobis praebet etiam opportunitatem tecum de frugifero sacro ministerio a te peracto gratulandi eiusdemque praecipua momenta recensendi.

Iuvenis ad Christi sequelam vocari te sentiens, theologicis ac philosophicis expletis curriculis, sacerdos es constitutus. Anno MCMXCI, Nos Ipsi, respicientes ad tuas claras animi ingeniique dotes rerumque peritiam haud minimam, te, Ordinis plenitudine insignitum, nominavimus Archiepiscopum Metropolitam nativae Ecclesiae tuae Rigensis, antiquae et insignis Sedis dilectae Nationis Lettoniae ad Balticum mare exstantis.

Sacerdotale ministerium, ut est notum, inter haud parvas et graves difficultates, maxime politicas, laudabiliter sustinuisti dum nunc totis viribus gravissimum Episcopi geris officium tamquam vigil pater familias adlaborans alacer ut tibi creditis fidelibus sacramenta salutis dispenses, eosque suadenti eloquio exempli erudias inque accepta fide confirmes quo magis in dies iidem crescant in spiritualibus civilibusque virtutibus ac validi fiant cooperatores veritatis (cfr 3 Io 8). Insuper tuas impendis vires in nuntiando Evangelio pro tua parte conferens ad aedificationem Ecclesiae, quae "est consilium visibile amoris Dei erga genus humanum" (Paulus VI, AAS 65 [1973], p.391).

Cognitus est probe Nobis impulsus, quo optata Concilii Oecumenici Vaticani II ad effectum adducendo, divinam Liturgiam fovisti, cuius rei causa haud parvas egisti partes ad liturgicos textus Lettonicum in sermonem vertendos.

Peculiarem insuper mentionem arbitramur mereri tuam pietatem, benevolentiam et humanitatem, peritiam cultumque linguae Latinae, peculiaris sermonis catholicae Ecclesiae, atque tuum constantem obsequium ac fidelitatem erga Romanum Pontificem et Apostolicam Sedem: de quibus quoque te iusta publicaque honestamus laude.

In hoc igitur fausto eventu tuae vitae, Venerabilis Frater Noster, memor beneficiorum, quibus clementissimus Deus te ditavit, Ei plurimas debitasque solve grates promens imo de pectore hoc laudis canticum: "Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo...Laetabor et exsultabo in te, psallam nomini tuo, Altissime" (Ps 9,2-3).

Christus, Princeps Pastorum, deprecante gloriosa ac semper Virgine Maria, te Sua gratia corroboret supernisque donis iugiter ditet. Quorum nuntia et conciliatrix ac mutuae caritatis Nostrae testis Apostolica sit Benedictio, quam tibi, Venerabilis Frater Noster, et per te carissimae communitati archidioecesis Rigensis ex hac alma sanctorum Apostolorum Petri et Pauli Urbe perquam libenter impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXVII mensis Februarii, anno Domini MMI, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.

 

IOANNES PAULUS PP. II

        

Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 

top