The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
PAULO S.R.E. CARDINALI POUPARD
PONTIFICII CONSILII DE CULTURA PRAESIDI

   

Venerabili Fratri Nostro
PAULO S.R.E. Cardinali POUPARD
Pontificii Consilii de Cultura Praesidi

"Inde a Concilio Oecumenico Vaticano II multum profecit christiana communitas in ratione ipsa Sacramentorum celebrandorum potissimumque Eucharistiae" (Novo millennio ineunte, 35). Haec verba Epistulae Nostrae Apostolicae conscriptae sub exitum Magni Iubilaei Anni MM omnes Christifideles continenter adhortantur ut actioni liturgicae, sacrae praecipue Eucharistiae, actuose et fructuose intersint.

Singulari quidem modo nunc de dilectis Pastoribus Christifidelibusque Litoris Eburnei cogitamus qui, animi firmitudinem vigoremque ex Eucharistiae Sacramento atque assidua Dei verbi meditatione haurientes, in caritatis via progredi studiose conantur. Atque sincero omnino gaudio accepimus primum Congressum Eucharisticum illa in Natione varia ratione in paroeciis atque in dioecesibus celebratum iri. In urbe denique Abidianensi die XXIX proximi mensis Aprilis sollemnis agetur gratiarum actio fidelium qui Christum unicum mundi Salvatorem altiore usque ratione confiteri properabunt. Venerabilis Frater Vitalis Komenan Yao, Archiepiscopus Buakensis atque Conferentiae Episcopalis Litoris Eburnei praeses, Nos Ipsos ad celebrandam Missam sub finem Congressus Eucharistici Nationalis humanissime invitavit, sed cum interesse ritui illi facultas Nobis data non sit, praestanti sacro Praesuli hoc singularis omnino momenti ministerium committere decrevimus.

Re mature perpensa, ad Te, Venerabilis Frater Noster, qui Pontificio Consilio de Cultura sapienter studioseque praees, animum admovemus, atque his Litteris Nostris Nostraque auctoritate Te constituimus Missum Extraordinarium, mandatis Tibi factis ut die praestituto Abidianensi in urbe sacris celebritatibus Nostro praesis nomine utque, spiritali adfectu Nostro omnibus illic congregatis humaniter renuntiato, communem exspectationem expleas. Christifideles caram Litoris Eburnei terram incolentes peculiari quidem modo per Te invitamus ad veram cordis conversionem adque diligentem in eucharistico cultu spiritalem progressionem.

Libentes tandem Tibi, eiusmodi magni ponderis munus exsequenti, peculiaris benevolentiae Nostrae pignus Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus, qua complecti cupimus omnes qui memorato die Abidiani aderunt Tecum preces ad Dominum suppliciter elaturi.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXVIII mensis Februarii, anno MMI, Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 

top