|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
VILLELMO WAKEFIELD S.R.E.
CARDINALI BAUM
POENITENTIARIO MAIORI
Venerabili Fratri Nostro VILLELMO WAKEFIELD S.R.E.
CARDINALI BAUM Paenitentiario Maiori
Sacerdotem in primis te, Venerabilis Frater Noster, aeterno
Sacerdoti Christo penitus deditum eiusque simul peregrinanti Populo ab initiis
devotum consalutamus Nos ex animo per harum Litterarum Nostrarum interpretem
vocem atque in media ipsa Dei Ecclesia sacerdotium libenter concelebramus
longinquum tuum, appropinquante videlicet iam ob singulare Magistri Iesu
beneficium aureo eiusdem faustoque iubilaeo.
Etenim quinquagesimus ipse explebitur die proximi mensis Maii
duodecimo annus, cum optatum a te semper curriculum ministerii presbyteralis
iniisti apud gregem dilectum Kansanopolitanum, unde studium etiam et impetum
concepisti ad complura postmodum in vinea dominica aggredienda et absolvenda
opera officia munera, quibus sacra tua est semper illustrata ac fecundata
industria. Has ideo vitae tuae laudes constituimus hodie Nos ante oculos, quas
alibi plurimi aequabiliter commemorabunt, dum vehementer profecto de toto hoc
tuo vario et multiplici apostolatu tibi veluti praesentes gratulamur.
Meritis autem iam conspicuis, quae in stationibus parochi
dioecesani tibi cumulaveras necnon intra Concilium Oecumenicum Vaticanum
Secundum ipsamque Conferentiam Episcoporum nationis tuae, causas maxime
oecumenismi sedulo procurans, addita divinitus est episcopalis ordinis
plenitudo, prius in praecipuam commoditatem ecclesiae Campifontis-Capitis
Girardeauensis, deindeque in utilitatem spiritualem archidioecesis
Vashingtonensis. Viginti quinque vero abhinc annos ad Decessoris Nostri
immortalis memoriae Pauli VI voluntatem ingressus feliciter Patrum Ecclesiae
Purpuratorum collegium, novos eosque feraces operae tuae sacerdotalis campos
percurrere coepisti in huius Apostolicae Sedis ministerio, unde universalis per
terras ecclesialis communitas abundantes haurire potuit Dei gratias in omni
quidem parte ac provincia vitae Ecclesiae ad haec usque tempora nostra.
Etenim decem annos continuos tua pro prudentia Educationem
Catholicam veluti illius Congregationis Praefectus laudabiliter es per universam
Ecclesiam moderatus. Deinde vero undecim iam superiores annos ministerium
salutare gratiae atque indulgentiae pro Deo in terris praecipuum exsequeris tua
ex statione Paenitentiarii Maioris universae ecclesialis communitatis.
Manent igitur, Venerabilis Frater Noster, ac diu posthac sunt
haec presbyteratus tui mansura monumenta, quae eximia in Eucharistiae
sanctissimae mysterium pietas numquam non genuit aluitque. Testimonium pariter
durabit vitae tuae luculentum, quam a prima adulescentia totam Christi
Redemptoris adiutorio, Populi Dei servitio, Ecclesiae Matris dedicare voluisti
sacerdotali ministerio. Augebit certe in immensum dignitatem tuam inter pastores
Ecclesiae anniversaria quinquagesima celebritas ordinationis tuae sacerdotalis
die duodecimo Maii mensis, cum te apud Divinum Remuneratorem precantes
cogitabimus tibique supplices non solum splendidum exoptabimus diem, verum
plurimam postea caelitus consolationem, dierum serenitatem, firmitatem salutis,
praemiorum ubertatem.
Illorum pignus et munerum caelestium auspex esto, Venerabilis
Frater Noster, Apostolica Nostra Benedictio quam largiter tibi tuisque singulis
necessariis et sociis et amicis cum hac Epistula transmittere curamus.
Ex Aedibus Vaticanis, die VI mensis Aprilis, anno MMI,
Pontificatus Nostri vicesimo et tertio.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 2001 - Libreria Editrice
Vaticana |