|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
IOANNI ALOISIO TAURAN
ARCHIEPISCOPO TITULO THELEPTENSI,
IPSIQUE SECRETARIO PRO RELATIONIBUS
Venerabili Fratri IOANNI ALOISIO TAURAN Archiepiscopo titulo
Theleptensi Ipsique Secretario pro Relationibus cum Civitatibus
Decimus feliciter eventurus est annus ex quo tempore apud Russiae Rempublicam
Foederatam Ecclesiae Catholicae ritus Latini denuo redintegrata sunt Instituta.
Tantam temporum acerbitatem tristitiamque abiisse arbitramur, cum a religione
pietateque aversae vigebant condiciones. Ipsa ibidem Ecclesia tutum felixque
ingressa videtur iter, ut, bene iuvante Domino, uberem profectum futurum in
aevum assequatur.
Convenit igitur ac permagni refert ut eventus hic congruenter commemoretur et
optimo iure extollatur.Celebratio enim haec copiam dat et facultatem non huius rei solum memoriam
repetendi, verum animos ad ferventiorem religionis sensum permovendi, ad
concordiam pacemque conciliandam, pro cognito cum habeamus Ecclesiam Catholicam
suam praestaturam operam ut cunctis inibi hominibus salutaria beneficia
obveniant.
Peropportune mensis Maii XXV-XXVII diebus, sollemnes erunt liturgicae
celebrationes itemque de re biblica et ecclesiologica inquisitiones, quibus
fratres orthodoxi, protestantes ceterique aliarum christianarum confessionum
asseclae invitantur, ut commune opus ac voluntates omnes qui Christi nomen
profitentur complectantur.
Quocirca suasu Conferentiae Russiae Episcoporum ut eventus hic spectabilius
efficaciusque evolvatur quendam per praestabilem Praesulem, ad te, Venerabilis
Frater, cogitationem convertimus, cuius opera fere cotidiana Nos insigniter
utimur, quique prorsus idoneus occurris ad ministerium hoc praestandum et
luculenter explendum. Itaque permagna moti affectione, te, Venerabilis Frater, Missum
Extraordinarium renuntiamus et constituimus ad celebrationem quam supra
diximus agendam.
Universis igitur participibus hominibusque inibi cunctis voluntatem Nostram
benignam ostendes, cum quamvis longo spatio separemur adsimus spiritu praesentes
ac simul optantes ut Domini Beataeque Virginis Mariae favore felicius aevum illa
obtineant loca. Nostro demum nomine Nostraque auctoritate Benedictionem
Apostolicam impertias velimus, quae sit animorum renovationis signum et
supernarum gratiarum complementum.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Aprilis, anno MMI, Pontificatus Nostri
tertio et vicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 2001 - Libreria Editrice
Vaticana
|