|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
IOANNI PETRO S.R.E. CARDINALI SCHOTTE
SECRETARIO GENERALI SYNODO EPISCOPORUM
Venerabili Fratri Nostro
IOANNI PETRO S.R.E. Cardinali SCHOTTE
Secretario Generali Synodi Episcoporum
Recordantes Nos iucundissima cum memoria de pastorali Nostra
salutatione inter dilectum gregem Sancti Ludovici et apud eius amatum Pastorem
Venerabilem Fratrem Iustinum Rigali, nuper cognovimus centesimum annum
celebratum iri a Eucharistico Congressu totius Nationis ibidem felicissime
peracto.
Ut igitur quadam Nostra veluti praesentia nova idem eventus
praeclarus et memorabilis etiam hoc anno anniversario decoretur magisque
honoretur, Legatum Nostrum atque Personae Nostrae testem interesse sollemnibus
volumus, quae proximi mensis Iunii die XV et XVI eadem in urbe instituentur,
quibus laetissimus audivimus fore ut decena Christifidelium milia adsistant.
Te igitur cogitamus, Venerabilem Fratrem Nostrum, idoneum esse
aptumque qui Nostras ibidem partes et loquendi et agendi laudabiliter expleas.
His itaque Litteris te libentes destinamus Missum Extraordinarium Nostrum
ad ritus centenariae recordationis Congressus Eucharistici Nationalis memoratis
illic diebus. Pro Nobis ergo adstabis inter Pastores Nobis carissimos ac
fideles, Nostram mentem de mysterii eucharistici momento ac pondere in
christianorum vita inculcabis, et consalutatione fraterna Nostra Apostolicam
Benedictionem, sicut et Nos duobus abhinc annis, universae Sancti Ludovici
communitati catholicae impertieris.
Hoc tibi fidenter committentes interloquendi officium te
salutamus ac benedicendo pariter munus hoc feliciter salutariter absoluturum
confidimus.
Ex Aedibus Vaticanis die XXX mensis Maii, anno MMI,
Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 2001 - Libreria Editrice
Vaticana
|