The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
MARCO S.R.E. CARDINALI C
PATRIARCHAE VENETIARUM

   

Venerabili Fratri Nostro
MARCO S.R.E. Cardinali C
Patriarchae Venetiarum

Meritum solet catholica Ecclesia cultum Sanctis cunctis tribuere iisque potissimum qui, bene de Ecclesia meriti, clara virtutum exhibuerunt exempla quique flagranti permoti studio penitus se Deo consecrarunt hominumque saluti. Inter hos quidem annumerandus est procul dubio sanctus Vigilius, a cuius obitu XVI iam transierunt saecula. Tertius ipse Tridentinus Episcopus aedificare Ecclesiam sibi commissam, monente sancto Ambrosio (cfr Ep. LXII), studuit operamque potissimum dedit ut Evangelii nuntius in gentilium plagas diffunderetur.

Nuper comperimus huius caelitis XVI centenariam commemorationem Tridenti die XXVI mensis Iunii congruenti cum sollemnitate celebratum iri. Illius namque urbis insignis in cathedrali templo exuviae martyrum sociorum ipsiusque reliquiae reperiuntur. Inibi igitur eventus hic suum obtinebit fastigium. Nonnulli quoque arcessentur Praesules qui eiusdem sancti servant memoriam quive Tridentinam Sedem quadam necessitudine attingunt.

Quapropter libentes volentesque postulatis subvenire volumus Venerabilis Fratris Aloisii Bressan, Tridentini Archiepiscopi, qui, eventus ille quo magnificentius ageretur, a Nobis petiit ut eminentem quempiam Praesulem primas partes inibi acturum mitteremus. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, illi Sedi proximum, cogitationem convertimus, quem omnino parem iudicamus huic officio sustinendo. Itaque, magnam aestimationem Nostram significantes, te Missum Extraordinarium ad illum sacrum ritum agendum renuntiamus et constituimus.

Universis quidem huius commemorationis participibus cunctisque adstantibus secundam benignamque Nostram voluntatem ostendes, partes Nostras ages Nostraque auctoritate salutaria verba enuntiabis. Ipsius sancti Vigilii demum totam in communitatem ecclesialem devocamus patrocinium, qui supernis beneficiis eosdem iuvare dignetur, ut inibi fideles sine cunctatione vel tarditate, maiorum probandas consuetudines sectantes, firmissime teneant fidei pietatisque cursum. Benedictionem demum Nostram Apostolicam Nostro nomine impertias velimus, quae sit superni subsidii firmamentum et animorum renovationis incitamentum.

Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Maii, anno Domini MMI, Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

     

Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 

top