The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI RATZINGER
CONGREGATIONIS PRO DOCTRINA FIDEI
PRAEFECTO

   

Venerabili Fratri Nostro
IOSEPHO S.R.E. Cardinali RATZINGER
Congregationis pro Doctrina Fidei Praefecto 

Laetanti prorsus animo Tibi, Venerabilis Frater Noster, fervidam proferimus gratulationem simulque optima exprimimus omina, felicissima instante ordinationis tuae sacerdotalis recordatione quinquaginta abhinc annos receptae. Quod autem iubilaris tua celebritas in liturgicam sanctorum Apostolorum Petri et Pauli sollemnitatem incidit, Nostro in animo prospectus quidam latior aperitur spiritalis atque ecclesialis: sanctitas eorum ad sacrificium usque extremum provecta, missionarium munus a perpetua unitatis cura numquam seiunctum, necessaria spiritalis doni ac ministerii sacri coniunctio.

Has quidem doctrinarum rationes diligenter tuis in theologicis investigationibus, Venerabilis Frater Noster, es perscrutatus: emicat in Petro unitatis principium quod fidei innititur solidissimae Apostolorum Principis; in Paulo autem propria Evangelii elucet necessitas omnes homines populosque universos ad fidei oboeditionem advocandi. Verumtamen hae duae cogitationes communi iunguntur in sanctitatis testificatione quae animosam duorum Apostolorum deditionem cum immaculatae Christi sponsae famulatu veluti conglutinavit. Quis non his in duobus partibus principales discernit vias illius itineris quod Tibi, Venerabilis Frater Noster, Providentia divina praestituit ad Sacerdotium Te cum destinaret? 

Hoc plane in fidei prospectu studia praeclara respiciantur oportet philosophica ac praesertim theologica a Te peracta, tum etiam matura tui ipsius vocatio ad docendi opus apud praestantes Germaniae studiorum universitates. Mens vero, qua in studiorum industria atque scholarum opera ducebaris, luculenter a Te est declarata illa per sententiam quam episcopus nominatus Tibi elegisti: ‘Cooperatores veritatis’. Propositum ideo quod es a primis iam presbyteratus tui annis persecutus illuc semper spectavit ut Veritati serviatur eaque altius cognoscatur et latius inter homines usque percipiatur.

Hoc denique perspecto pastorali tuo fervore, qui academicis tuis numquam defuit inceptis, adductus est Decessor Noster ven. mem. Paulus VI ut episcopali Te augeret dignitate maximaque oneraret archidioecesis Monacensis et Frisingensis gubernandae auctoritate. Intervallum enim illud vitae tuae praecipuum proximos tuos statuit passus. Cum enim paulo post idem haud obliviscendus Pontifex Patrem Ecclesiae Purpuratum nominavit, artissimo iam vinculo cum Apostolica Sede eiusque actuositate es consociatus. Hanc adiutricem operam iam viginti ferme annos protractam petivimus Nos ut sine intermissione tamquam Congregationis pro Doctrina Fidei Praefectus expleres. Quo ex tempore vires ingenii tui ac mentis impendere non cessavisti in fidei propugnandam tutandamque doctrinam nec non mores per catholicum orbem conformandos (cfr Const. Apos. Pastor bonus, 48), dum studia simul foves fidei intellectui augendo, ut quaestionibus exsurgentibus ex scientiarum et societatis ipsius progressu aptum reddatur sub Dei Verbi lumine responsum (cfr ibid., 49). 

Petrus et Paulus Apostoli etiamnunc, maximaque auctoritate, hac in tua statione movent sacerdotalem tuam vitam ac ministerium pro Ecclesia universali. Laetificus itaque hic vitae tuae eventus etiam Nobis acceptissimus accidit ut gratias quam maximas Tibi referamus de ingenti operum cumulo quae egisti atque es moderatus in Tibi commissa Congregatione. At potissimum gratum testamur animum Nostrum de humilitatis affectu et ipsa abnegatione quibus tua signata est actuositas. Largissimam Tibi Dominus ipse retribuat mercedem!

Hoc etiam tempore, quod peculiarem Tibi habet significationem, Ipsi Nos aperire cupimus Tibi atque confirmare coniunctionem illam spiritalem, quam erga Petri Successorem semper ostendisti, quaeque Nobismet Ipsis fuit et adhuc maximae est consolationi in cotidiana Nostri pro Christo Ecclesiaeque apostolatus procuratione. Quapropter a Divino Pastore, deprecante Sanctissima eius Matre Maria, lectissima in Te, Venerabilis Frater Noster, tuumque opus atque omnes Tibi maxime familiares caelestia devocamus dona, fraternis sensibus singularem Nostram Tibi benedictionem impertientes. 

Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Iunii, anno MMI, Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.

 

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 

top