The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
CAROLO MARIAE S.R.E. CARDINALI MARTINI,
ARCHIEPISCOPO MEDIOLANENSI

    

Venerabili Fratri Nostro
CAROLO MARIAE S.R.E. Cardinali MARTINI
Archiepiscopo Mediolanensi

Condignum solet catholica Ecclesia cultum Sanctis cunctis praestare iisque potissimum qui operibus insignibus animose sciteque vacaverunt, quique, bene de Ecclesia meriti, clara virtutum exhibuerunt exempla itemque flagranti permoti studio penitus se Deo consecrarunt Ecclesiaeque saluti. Inter hos quidem est annumerandus procul dubio Sanctus Bruno. Optima sane disciplina is praeditus et elegantia sermonis Latini locupletatus, multum contulit ad christianos mores vivendique rationes renovandas.

De huius caelitis nona iam appetit centenaria ab obitu memoria, mensis Octobris die VI eveniente, qui in ipso oppido quondam contigit quod deinceps eiusdem populare nomen "Serra S. Bruno" obtinuit. De mente minime excidit pastorale iter illud quod anno MCMLXXXIV Ipsi ad perillustrem illum locum fecimus, Ordinem conditum Cartusiensem commemorantes. Quae antea diximus nuper Litteris mense Maio eidem Ordini inscriptis iteravimus, multum videlicet dignitatis praestantiaeque contemplationis consuetudinibus tribuentes eiusque sectatoribus.

Quapropter libentes volentesque postulatis occurrere volumus Venerabilis Fratris Antonii Cantisani, Archiepiscopi Catacensis-Squillacensis, qui, eventus ille quo magnificentius ageretur, a Nobis petiit ut eminentem virum, animi Nostri interpretem, mitteremus. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, quem omnino parem iudicamus huic officio sustinendo, quippe qui inter Pastores magna praestes sollertia singularique doctrina. Itaque magnam aestimationem Nostram significantes, te Missum Extraordinarium ad illum sacrum ritum agendum renuntiamus et constituimus.

Universis quidem huius commemorationis participibus cunctisque adstantibus Nostram cohortationem Nostramque benevolentiam ostendes, quibus Cartusianam illam familiam, totam Catacensem-Squillacensem communitatem complectimur. Ipsius Sancti Brunonis demum in omnes devocamus patrocinium, qui supernis beneficiis eosdem iuvare dignetur, ut inibi fideles sine cunctatione vel tarditate in iisdem atque ipse incurrant vestigiis. Benedictionem demum Nostram Apostolicam Nostro nomine impertias velimus, quae sit superni subsidii firmamentum et animorum renovationis incitamentum.

Ex Arce Gandulfiana, die XX mensis Septembris, anno Domini MMI, Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 

top