The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
LICINO RANGEL, DILECTISQUE FILIIS
UNIONIS  SANCTI IOANNIS MARIAE VIANNEY
CAMPOSINAE IN BRASILIA

 

Venerabili Fratri
LICINIO RANGEL
dilectisque Filiis Unionis Sancti Ioannis Mariae Vianney
Camposinae in Brasilia

Ecclesiae unitas est donum, quod nobis praebet Dominus, Pastor et Caput Mystici Corporis, quodque eodem tempore certam postulat responsionem uniuscuiusque eius membri, accipientis instantem Redemptoris orationem: "Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut mundus credat quia tu me misisti" (Io 17,21).

Maximo cum gaudio recepimus vestras litteras, datas die XV mensis Augusti hoc anno, quibus universa Unio redintegravit suam fidei catholicae professionem, plenam cum Petri Cathedra significando communionem, agnoscendo "ipsius Primatum et regimen super universalem Ecclesiam, pastores et fideles", declarando quoque "nullam prorsus ob rationem se velle separari a Petra, super quam Iesus Christus suam fundavit Ecclesiam".

Summo cum gaudio pastorali accepimus vos cooperari velle cum beati Petri Successore in propagatione Fidei et Doctrinae Catholicae, honori studentes sanctae Ecclesiae — quae est levatum signum in nationes (Is 11,12) — atque adversus eos certantes qui inaniter conantur quassare Petri Navem, quia portae inferi non praevalebunt adversum eam (Mt 16,18).

Gratias agimus Domino Uno et Trino propter tam bonos animi sensus!

His omnibus consideratis et prae oculis habentes gloriam Dei, bonum sanctae Ecclesiae necnon hanc legem supremam quae est salus animarum (cfr can. 1752 CIC), consentientes ex animo vestrae petitioni ut admitti possitis ad plenam communionem cum Ecclesia Catholica, canonice agnoscimus vos ad eam pertinere.

Eodem tempore certiorem te facimus, Venerabilis Frater, paratum iri documentum legislativum, quod formam iuridicam approbationis vestrarum rerum ecclesiasticarum constituet quo confirmabitur observantia vestrarum peculiarium rerum.

Hoc documento Unio canonice erigetur tamquam Administratio Apostolica personalis, quae erit immediate subiecta huic Sedi Apostolicae et habebit suum territorium in dioecesi Camposina. Agetur de iurisdictione cumulativa cum Ordinario loci. Eius regimen concreditum erit tibi, Venerabilis Frater, tuaeque providebitur successioni.

Confirmabitur Administrationi Apostolicae facultas celebrandi Eucharistiam et Liturgiam Horarum secundum Ritum Romanum atque disciplinam liturgicam ad Nostri Decessoris sancti Pii V praescripta, cum accomodationibus inductis ab eius Successoribus usque ad beatum Ioannem XXIII.

Maxima quidem laetitia, ut certa reddatur plena communio, declaramus remissionem censurae de qua agitur in can. 1382 CIC quoad te, Venerabilis Frater, simulque remissionem omnium censurarum atque veniam omnium irregularitatum in quas inciderunt alia membra istius Unionis.

Non fugit Nos singularis dies quo datae sunt litterae vestrae, sollemnitate videlicet contingente Assumptionis BMV. Eidem sanctae Matri Dei et Ecclesiae committimus hoc actum cum voto, quod fit oratio, unanimioris in dies convictus inter clerum et fideles eiusdem Unionis ac dilectae dioecesis Camposinae, ad renovatum fervorem authentice missionarium Sanctae Ecclesiae.

Omnibus membris Unionis Sancti Ioannis Mariae Vianney imo ex corde largimur peculiarem Apostolicam Benedictionem.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Decembris, in sollemnitate Nativitatis Domini, anno MMI, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana

 

top