 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
ANGELO S.R.E. CARDINALI SODANO,
SECRETARIO STATUS,
ELECTO LEGATO PONTIFICIO PRO
DEDICATIONE CATHEDRALIS TEMPLI TIRANENSIS
Venerabili Fratri Nostro
ANGELO S.R.E. Cardinali SODANO
Secretario Status
Sacra aedes, magnis populorum concursibus celebrata,
translaticias apud Ecclesiae consuetudines conspicuum obtinere locum consuevit.
Eodem namque confluere solent fideles precaturi sacramque liturgiam una mente
explicaturi, ut christiana ipsa communitas, sociata ex opera lapides ferme
ponens, ipsius Ecclesiae commissuram demonstret itemque, terrestribus poshabitis
rebus, ad caelestem patriam unanimiter protendat.
Nobis profecto de Tiranensis Cathedralis Templi dedicatione
nuper adlatum est, quae mensis Ianuarii die XXVI continget. Etenim ibidem
felicioribus exstantibus condicionibus, pietas fidesque novum florem experiri
videntur. Gentium Apostolus, cui aedes illa dicabitur, Evangelii Christi verba
ac monitiones suppeditare valet, qui alacriter perseveranterque quoqueversus
Salvatoris salutarem nuntium dispertivit.
Convenit igitur ac permagni refert ut eventus hic congruenter
commemoretur et optimo iure extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et
facultatem convenientes gratias cunctis iis agendi qui adiutrices manus
porrexerunt ac universos ad ferventiorem religionis sensum, firmiorem fidem
certioraque proposita permovendi.
Quocirca Venerabilis Fratris Rochi K. Mirdita, Archiepiscopi
Dyrracensis-Tiranensis, postulatis libenter subvenientes, ut ritus ille elatius
evolvatur et luculentius, ad te, Venerabilis Frater Noster, cogitationem
convertimus, cui Nostrorum consiliorum proximo participi praestantiora
committere solemus, et ipse idoneus occurris qui eventui illi intersis
personamque Nostram sustineas. Itaque singulari pulsi affectione, te,
Venerabilis Frater Noster, cui fraterna intercedit necessitudo cum Albaniae
Episcopis fidelibusque illarum christianarum communitatum, quae, saevo
communistarum dominatu gravatae, renovationis cursum nunc tenent, Legatum
Pontificium renuntiamus et constituimus.
Universis participibus hominibusque inibi omnibus animum Nostrum
sollicitum ostendes, qui insignis illius Apostoli fere vocem exaudientes,
spiritalibus fructibus repleti, renovato fervore pietatem probandaque opera
persequantur. Nostro denique nomine Nostraque auctoritate Benedictionem
Apostolicam impertias velimus, quae sit certum caelestis praesidii signum
auspiciumque supernarum gratiarum.
Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Decembris, anno MMI,
pontificatus Nostri quarto et vicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 2002 - Libreria Editrice
Vaticana
|