|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
XAVERIO LOZANO BARRAGÁN,
ARCHIEPISCOPO-EPISCOPO EMERITO ZACATACENSI,
PRAESIDI PONTIFICI CONSILII
PRO VALETITUDINIS ADMINISTRIS
(PRO PASTORALI VALETUDINIS CURA)
Venerabili Fratri XAVERIO LOZANO BARRAGÁN Archiepiscopo-Episcopo
emerito Zacatecensi Praesidi Pontificii Consilii pro Valetudinis Administris (pro
Pastorali Valetudinis Cura)
Iesus Christus, verus Deus et homo, divinus Thaumaturgus, qui ad
homines venit "ut vitam habeant et abundantius habeant" (Io
10,10), cunctis temporibus mittit suos discipulos "praedicare regnum Dei et
sanare infirmos" (Lc 9,2).
Incepto autem tertio millennio christianae aetatis, dum multis
in provinciis producitur technologicus progressus, eodem vero tempore in mundo
augescit numerus hominum qui gravissimis opprimuntur angustiis, morbis, inopia,
fame aliisque malis. Haud dubio hoc omnibus christianis maxima est provocatio
simulque occasio ut morem ferventer sequantur boni Samaritani, ab ipso Domino
Iesu in Evangelio nobis praebitum veluti authenticae exemplar caritatis.
Opportune ergo iam decem abhinc annos a Catholica Ecclesia
promovetur Dies Universalis pro Aegrotantibus, qui hoc anno in celeberrimo
terrae Indianae sanctuario Nostrae Dominae a Salute Vailankanni celebrabitur,
quod Lapurdum Orientis appellatur. Hic eventus optimam praebet occasionem tum de
re pastorali pro aegrotantium bono agendi, tum disputandi et pro omnibus
infirmis orandi.
Maxima laetitia contemplamur ingens agmen virorum et mulierum,
diversis ex religionibus et culturis, qui ubique terrarum sollicite patienterque
assistunt omne genus aegrotis et indigentibus. Volumus iis animum facere atque
singulari modo memorare hic duas saltem mulieres, Indicae plebi valde acceptas,
quae multos per annos omnibus aegrotantibus et moribundis heroice inservierunt:
matrem Teresiam de Calcutta, fundatricem Missionariarum Caritatis, nec non
beatam Mariam Teresiam Chiramel Mankidiyan, fundatricem Congregationis Sacrae
Familiae, quam Anno Magni Iubilaei summo gaudio ad honores altarium exaltavimus.
Persuasum habentes hunc eventum magni ponderis esse, cupimus
illic congregatis omnibusque quodammodo eum participantibus Nostram significare
caritatem atque in spiritu praesentiam. Quapropter decrevimus illuc dignum
mittere Virum, qui Nostram gerat personam Nostramque ostendat benevolentiam. Ad
te autem fidentes recurrimus, Venerabilis Frater, qui cotidiana actuositate apud
Pontificium Consilium de Apostolatu pro Valetudinis Ministris te sollertem
confirmasti teque his Litteris Nostrum Missum Extraordinarium ad
memoratam celebrationem destinamus.
Liturgicis celebrationibus Nostro nomine praesidebis Nostramque
benignam omnibus significabis salutationem. Populum hortaberis ad humilem et
constantem erga Dei Genetricem pietatem, ut Ea omnibus, praecipue medicis et
valetudinis ministris, a Filio divino gratiam imploret ut custodes sint vitae
humanae, cuius fons et unicus finis Deus est (cfr Ecclesia in Asia, 35).
Nos vero, Venerabilis Frater, dum legationem tuam Immaculatae
Virgini Mariae committimus, Eam precamur ut filios suos illic congregatos
cunctosque in mundo aegrotos benigne intueatur uberrimaque eos impleat spiritali
consolatione.
Denique Benedictionem Nostram Apostolicam imo ex corde tibi
impertimus, dilectis peregrinis omnibusque quolibet modo faustum hunc eventum
participantibus peramanter dilargiendam.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Ianuarii, anno MMII,
Pontificatus Nostri quarto et vicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 2002 - Libreria Editrice
Vaticana
|