The Holy See
back up
Search
riga

 IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI TOMKO
PRAEFECTO OLIM CONGREGATIONIS PRO
GENTIUM EVANGELIZATIONE

 

Venerabili Fratri Nostro
IOSEPHO S.R.E. Cardinali TOMKO
Praefecto olim Congregationis pro Gentium Evangelizatione

Memores laetissimi Nos salutationis Nostrae pastoralis apud dilectissimam Ecclesiam Sloveniae sex abhinc annos peractae alium iam praevidemus simili affectu illius communitatis eventum qui die XVIII mensis proximi Maii Deo largiente continget.

Feliciter enim iam acciderat ut annis MCMXCIX et MM primum recentioribus his temporibus Concilium plenarium trium dicionum ecclesialium Sloveniae celebraretur, Labacensis videlicet Mariborensis atque Iustinopolitanae, gratulantibus nimirum Nobis prosperumque eiusdem conventus exitum precantibus.

Documenta nunc placuit Nobis cognoscere illius Concilii plenarii esse rite composita quae non dubitamus quin plurimos posthac annos vitam catholicam totius regionis pervasura et affectura sint. Sexto igitur anniversario Nostrae praesentiae die eadem promulgabuntur acta.

Quo autem maiore auctoritate decreta haec divulgentur, quo clariore etiam luce illuminentur, missum quendam extraordinarium Nostrum adesse volumus Nostro qui nomine eidem praesit eventui, quin immo pro Nobis Concilii plenarii memorati acta sollemniter promulget.

Tu ipse, Venerabilis Frater Noster, ille eris Nostrae mentis ac sententiae interpres. Voluntate Nostra adstabis ac participes omnes congruo sermone appellabis. Te ideo libenter hisce Nostris Litteris ad illud munus Missi Nostri Extraordinarii in Slovenia dicto die destinamus. Apostolica denique Benedictione Nostra Sacros Pastores et religiosarum familiarum sodales necnon Christifideles recreabis, unde uberrimos possint illius Concilii plenarii percipere fructus novamque communitatis Slovenicae sapienter praeparare aetatem.

Ex Aedibus Vaticanis, die XVIII mensis Aprilis, anno MMII, Pontificatus Nostri quarto et vicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

   

Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana

 

top