The Holy See
back up
Search
riga

 IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
CAROLO MARIAE S.R.E. CARDINALI MARTINI,
ARCHIEPISCOPO MEDIOLANENSI
 

 

Venerabili Fratri Nostro
CAROLO MARIAE S.R.E. Cardinali MARTINI
Archiepiscopo Mediolanensi

Maxima Nos cum benevolentia summaque ex longinqui operis tui aestimatione consalutamus Te ipsum, Venerabilis Frater Noster, quem plus viginti duos abhinc annos divino prorsus impulsu consilio plane provido Pastorem ac Doctorem venerandae sedi Ambrosianae Mediolanensi praeesse Ipsi libentissime voluimus ac paulo post Patrum Ecclesiae Purpuratorum Collegium ingredi.

Luculenter sic plurima tua agnoscere cupivimus merita in Sacrarum Litterarum campo in Pontificii Instituti Biblici duodecim annos efficientissima moderatione deindeque in Pontificiae Studiorum Universitatis Gregorianae rectione. Singularem hinc honorem decoremque illi attulisti Societati Iesu ad quam semper Te pertinere es gloriatus.

Neminem enim fugit quanta studii pastoralis industria "Verbum Dei" per catechesim scriptam oralemque communicaveris tum etiam per studiorum superiorum conventus. Spiritales exercitationes a Te peractae mirum quantum tam credentibus quam non credentibus profuerunt. Celebris diu restabit "Cathedra pro non credentibus" etiam extra archidioecesis Mediolanensis fines, sicut et dioecesana Synodus missionesque populares salutares in posterum sanctitatis et actuositatis christianae habebunt, Te auctore, effectus. His autem omnibus in tuis fructuosis operibus Scripturae Sacrae principem obtinent locum, quemadmodum illum decet facere hominum pastorem, tui omnino similem, qui non modo catholicos fideles verum etiam orbem laicum et agnosticum ad Evangelii doctrinam adducere nititur.

De quinquagesimo sacerdotalis tuae ordinationis die anniversario XIII mensis Iulii, quem feliciter in Pentecostes commemorabis sollemnitate, iam nunc Tecum vehementer laetamur, cum universo grege Mediolanensi Tibi amanter gratulamur, Divinum Pastorem cum omnibus bonae voluntatis hominibus instanter precamur Tibi ut dies posthac tranquillos concedat, cura et studia prosequi Tibi biblica licebit et animum a pastorali intentione remittere et sacerdotali tua precatione pro pace inter populos intercedere.

Ardua igitur post haec ministerii tui opera cupimus ut Benedictio Apostolica Nostra comitetur Te semper ac prosperet alia pastoralia tua incepta praedicationis educationis et ad Evangelium Christi Domini observandum cohortationis, quam veluti praesentes Tibi, ut totiens antehac, benignissimi elargimur.

Ex Aedibus Vaticanis, die XVII mensis Maii, anno MMII, Pontificatus Nostri quarto et vicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana

 

top