The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI RATZINGER,
CONGREGATIONIS DE DOCTRINA FIDEI PRAEFECTO
 

 

Venerabili Fratri Nostro
IOSEPHO S.R.E. Cardinali RATZINGER
Congregationis de Doctrina Fidei Praefecto

Colenda profecto est cuiusque nationis historia, praesertim vero Sanctorum eius res gestae et recordationes, ut antiquorum eventuum memoria futuri temporis fiat prophetia. Nam multarum gentium iter illuminant exemplari vita sua sapientique doctrina isti homines, quorum non est corruptum cor, qui non aversi sunt a Domino: sit memoria illorum in benedictione (Eccli 46,13-14).

Laeto igitur animo novimus die VI proximi mensis Octobris Ratisbonae unam quidem sollemnem celebratum iri recordationem varias ob Sanctorum anniversarias memorias. Persuasum habemus huiusmodi eventum valde prodesse posse fidei populi illius regionis et universae Germaniae Nationis, Nobis carissimae. Quamobrem libenter accepimus postulatum Venerabilis Episcopi Manfredi Müiller, qui humaniter poposcit ut quendam Patrem Purpuratum illuc mitteremus ad Personam Nostram gerendam. Cum autem tu, Venerabilis Frater Noster, dilectus sis nobilis huius Nationis filius, immo cum communitati Ratisbonensi arte sis coniunctus, ac pro universae Ecclesiae bono Nostroque valido auxilio iam diu pergrave expleas munus Congregationis de Doctrina Fidei Praefecti, censemus te hanc Legationem optime digneque esse exsecuturum. Ideo Nostrum Missum Extraordinarium hisce Litteris te constituimus ad supra memoratam celebrationem sollemniter agendam.

Hac data occasione placet merita ac virtutes extollere sanctorum Episcoporum, qui aliquot ante saecula huic Ecclesiae plurimum contulerunt emolumenti. In primis Nobis memorare licet S. Emmeramum, cuius martyrium, frugiferum post missionale ministerium, MCCCL ante annos terram illam semine fidei fecundavit. Decessor Noster sanctus Leo IX inter Sanctos adnumeravit CML abhinc annos S. Erhardum, assiduum ibidem pastorem, et S. Volfgangum, qui etiam iuvenis principis Henrici, futuri imperatoris, sapienter curavit institutionem. Denique octo ante saecula natus est S. Albertus Magnus, Ecclesiae Doctor, Ordinis Praedicatorum decus, qui aliquot per annos Ratisbonensem Ecclesiam Episcopus rexit.

Commemorare quoque cupimus coniuges Henricum et Cunegundem, qui mille ante annos die VIII mensis Septembris coronam acceperunt Germaniae regni, deindeque anno MXIV Romae a Summo Pontifice Benedicto VIII totius Europae imperatores sunt renuntiati. Henricus sollicite pauperes iuvit ecclesias et monasticam promovit reformationem. Cunegundis mirabile exstitit exemplar virtutum, praesertim caritatis et humilitatis. Post mortem mariti sui, omnes opes relinquens regalique dignitate se exuens, ingressa est in monasterium oppidi Kaufungen, quod antea fundaverat, ibique Deo et proximo humiliter inserviit, suis laborans manibus atque strenuam faciens paenitentiam. Praeter hos coniuges illo tempore sanctitatis viam tenentes, alii fuerunt principes: satis est memorare beatam Giselam, Henrici sororem, quae uxor fuit sancti Stephani, Hungariae regis, et mater sancti Emerici.

Haec autem fulgida antiqui temporis exempla nostra quoque aetate Europae Nationes incitant ad unitatem assidue promovendam in spiritali, materiali moralique cooperatione sive civilium gubernatorum sive ecclesiasticorum pastorum, personali sanctitate et virtutibus praeditorum.

Hortaberis igitur, Venerabilis Frater Noster, omnes adstantes aliosque ex longinquo audientes ut praestantia horum Sanctorum exempla imitari conentur, eos devote venerentur fidenterque implorent, ut per validam eorum intercessionem congruenter humanam sapientiam cum divina fide componere possint atque omnes ad altiorem Dei cognitionem et amorem perveniant.

Benedictionem demum Apostolicam, caelestis gratiae pignus et sincerae Nostrae caritatis testem, imo ex corde tibi elargimur, quam nomine Nostro cum omnibus hunc memorabilem eventum participantibus peramanter communices volumus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXX mensis Augusti, anno MMII, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana

 

top