|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
DARIO S.R.E. CARD. CASTILLÓN HOYOS
CONGREGATIONIS PRO CLERICIS PRAEFECTO
AC PONTIFICIAE COMMISSIONIS
"ECCLESIA DEI" PRAESIDI
Venerabili Fratri Nostro
Dario S.R.E. Card. Castrillón Hoyos
Congregationis pro Clericis Praefecto
ac Pontificiae Commissionis "Ecclesia Dei" Presidi
Ipso instante mense, beatissimae Virginis Mariae Rosario dicato,
quinquagesimam anniversariam memoriam suscepti sacerdotii feliciter recoles. Nos
igitur, Venerabilis Frater Noster, hanc nanciscimur occasionem ut tecum
coniuncti cumque necessariiis tuis de hoc vitae tuae eventu nec non de
ministerii tui cursu Domino gratias agamus. Copia quoque tibi dabitur vehementer
laetandi et Nobis ideo studiose gratulandi, cum die XXVI proximi mensis Octobris
memorabitur ipsum sacerdotii tui natale ac proinde diuturni ministerii tui
frugiferum curriculum.
Eadem itaque fraterni animi affectione, qua te libenter ac iugiter prosecuti
sumus, laetabiles Nostras voces ad te pervehi volumus, unde participes communis
primordiorum presbyteratus tui celebrationis plane reddamur.
Absque dubio recolere te iuvat hac in Urbe, apud Basilicam Sanctorum
Apostolorum, anno MCMLII sacro presbyteratus oleo unctum esse. Deinde variis
inibi expletis studiis, doctoris titulo in iure canonico exornatus, in patriam
regressus es, ubi ad varia sacra munia implenda viribus non pepercisti.
Auctoritas quoque tua magni est habita praesertim apud Columbiae Episcoporum
Conferentiam, cuius ipsius Secretarius Generalis es nominatus.
Peculiaribus dotibus tuis perpensis, Decessor Noster Paulus VI anno MCMLXXI
Episcoporum Collegio te adiunxit sacrorumque Antistiti Sedis Pereiranae
Coadiutorem dedit, quam pleno iure assumpsisti quinque post annos. Delegatus a
Coetu Episcoporum Columbiae frugiferas habuisti partes in urbibus Puebla et
Medellin apud Conferentiam Episcoporum Latino-Americanam.
Eiusdem Conferentiae Secretarius Generalis electus, annos
MCMLXXXIII-MCMLXXXVII laudabiliter hoc functus es munere, ac postea usque ad
annum MCMXCI Praeses eandem rexisti. Insequenti anno Nosmet Ipsi Archiepiscopum,
te eveximus ad Metropolitanam Sedem Bucaramanguensem. Anno MCMXCVI ad hanc
Apostolicam Sedem vocatus es, nunc munus laudabiliter exerces Praefecti
Congregationis pro Clericis et Praesidis Pontificiae Commissionis "Ecclesia
Dei" nuncupatae, ac simul operam navas variis in Dicasteriis huius
Apostolicae Sedis.
Haec multiplicia munera et offìcia conficiens, specimen semper dedisti
solidae pietatis sacerdotalis, assiduae actuositatis apostolicae atque
sollertiae in Domini vinea administranda.
Rationes itaque non desunt cur tu quidem plurimum gaudeas Nosque una tecum
iustas benignissimo Domino gratias agamus.
Caelestium demum munerum pignus benevolentiaeque Nostrae testis, Apostolica
Nostra Benedictio te iugiter comitetur; quam etiam ad officiales in
Congregatione cui praees, nec non ad singulos tuos quos diligis quique te
diligunt pertinere cupimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die X mensis Septembris, anno MMII,
Pontificatus Nostri vicesimo quarto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 2002 - Libreria Editrice
Vaticana
|