 |
IOANNES
PAULUS PP .II
EPSITULA DATA
FRANCISCO S.R.E. CARDINALI ARINZE,
PRAEFECTO CONGREGATIONIS
DE CULTU DIVINO ET DISCIPLINA SACRAMENTORUM
Venerabili Fratri Nostro
FRANCISCO S.R.E. CARDINALI ARINZE
Praefecto Congregationis de Cultu Divino
et Disciplina Sacramentorum
Postquam Dominus Iesus quinque panibus et duobus piscibus
quinque milia esurientium hominum mirabiliter satiavit, dixit Capharnai iis qui
quaerebant eum: "Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Si quis
manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; panis autem, quem ego dabo, caro
mea est pro mundi vita" (Io 6,51). Revera ex hoc divino Pane, pura
mente accepto, omnem trahimus spiritalem vitam et robur. Merito enim asserit S.
Bonaventura: "Tolle hoc Sacramentum de Ecclesia, et quid erit in mundo nisi
error et infidelitas.... Sed per hoc stat Ecclesia, roboratur fides, viget
christiana religio et divinus cultus" (De praeparatione ad Missam,
I, 3).
Laeto autem animo recenter percepimus sacros Nigeriae Praesules,
simul cum universo populo, ad novam fovendam evangelizationem in tertio
christianae aetatis millennio proximo mense Novembri III Congressum
Eucharisticum Nationalem celebraturos esse, proponendo sibi praecipue meditandam
sententiam: Iesus Christus, Panis fractus pro vita mundi.
Placet quoque Nobis omnino mens, ut huiusmodi Congressum
praecedat Primus Nationalis Congressus Pastoralis Conferentiae Catholicorum
Episcoporum Nigeriae, qui in urbe Ibadanensi de Ecclesia in Nigeria veluti
Familia Dei in missione cogitabunt. Ita quasi Pastorum enixum conatum statim
sequi debere totius Ecclesiae illius nobilis Nationis studiosa Eucharistici
mysterii adoratio et contemplatio videntur.
Cum vero dicta Episcoporum Conferentia, per suum Praesidem
Venerabilem Fratrem Ioannem Olorunfemi Onaiyekan, Archiepiscopum Abugensem,
postulavit ut illuc eminentem Praesulem mitteremus ad personam Nostram tuendam,
libenter ad te, Venerabilis Frater Noster, cogitationem Nostram admovimus, quem
dilectissimi Nigeriae populi praeclarum aestimamus Filium quique primos viginti
annos episcopalis tui ministerii gregi vovisti Onitshano, nunc autem diu
prudenterque totius Ecclesiae bonum tueris, Sanctae Sedi auxilium praestans.
Quam ob rem, magna permoti fiducia et caritate, te Missum
Extraordinarium constituimus ad memoratum III Congressum Eucharisticum Nationis
Nigerianae diebus XV-XVII mensis Novembris celebrandum. Quo uberiores usque
spiritales fructus apud cunctum populum gignere possit, Nos legationem tuam
precibus comitabimur; tu vero verba et desideria Nostra ibi transmittenda
curabis et universos christifideles ad dignum et constantem Eucharistiae cultum
sollicito animo cohortaberis.
Benedictionem demum Apostolicam, supernae gratiae nuntiam et
propensae Nostrae voluntatis testem, volumus nomine Nostro omnibus Congressus
Eucharistici celebrationes participantibus peramanter largiaris.
Ex Aedibus Vaticanis, die IV mensis Octobris, anno MMII,
Pontificatus Nostri vicesimo quarto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 2002 - Libreria Editrice
Vaticana
|