The Holy See
back up
Search
riga

 LETTERA DI GIOVANNI PAOLO II
ALL’INVIATO SPECIALE ALLE CELEBRAZIONI DEL 1950°
ANNIVERSARIO DELL’ARRIVO IN INDIA
DI SAN TOMMASO APOSTOLO E DEI 450 ANNI
DALLA MORTE DI SAN FRANCESCO SAVERIO

 

Venerabili Fratri Nostro
CRESCENTIO
S.R.E. Cardinali SEPE
Congregationis pro Gentium Evangelizatione Praefecto

Praestantiores inter eventus coram Indiae fidelibus annumerari plane arbitramur commemorationem, qua feliciter in illas oras Sancti Thomae Apostoli MCML adventus anniversaria memoria celebratur ac simul Sancti Francisci Xaverii CCCCL obitus anniversaria recordatio recolitur, qui Evangelii illa in Natione insignis fuit nuntiator. His ideo auctoribus quondam salutaria germina illis in locis disseminari coepta sunt, unde ecclesiasticae communitates succrescere potuerunt ac pietatis fundere uberes fructus.

Admodum ideo decet ut eventus hic congruenter commemoretur et iusta ratione extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et facultatem non huius rei dumtaxat memoriam repetendi, verum homines ad ferventiorem religionis sensum, firmiorem fidem certioraque proposita, pristinis illis instantibus exemplis, permovendi.

Ipso igitur favente Domino, mensis Novembris XVI-XVII diebus huius rei sollemniora Ernakulamensi in urbe agentur, omnium ibidem rituum communitatibus feliciter congregatis, ut liquidius ecclesialis unitas conspiciatur et communi de sententia apostolicum opus explicetur.

Perinde ac Decessor Noster recolendae memoriae Pius XII anno MCMLII egit eundem eventum commemoraturus, Nos etiam, quo ritus hic magnificentius efficaciusque evolvatur, Venerabilium Fratrum Indiae Episcoporum postulatis libenter occurrentes, mittere aliquem eminentem Praesulem statuimus, qui partes Nostras sustineat ac Personam gerat. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, qui Evangelium per orbem diffundendum diligenter curans prorsus idoneus occurris ad ministerium hoc praestandum et luculenter explendum. Itaque permagna moti affectione, te, Venerabilis Frater Noster, Missum extraordinarium renuntiamus et constituimus ad celebrationem quam supra diximus agendam.

Universis igitur harum celebrationum participibus fidelibusque inibi cunctis voluntatem Nostram benignarn prolixumque animum ostendes. Universis Nostro nomine Benedictionem Apostolicam impertias velimus, quae sit animorum renovationis signum et futuro de tempore supernarum gratiarum in omnes Indiae fideles documentum.

Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Octobris, anno MMII Pontificatus Nostri quinto et vicesimo.

IOANNES PAULUS II

  

top