The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
CRESCENZIO S.R.E. CARDINALI SEPE,
CONGREGATIONIS PRO GENTIUM EVANGELIZATIONE PRAEFECTO

 

Venerabili Fratri Nostro
CRESCENTIO S.R.E. CARDINALI SEPE
Congregationis pro Gentium Evangelizatione Praefecto

Dominus noster Iesus Christus, universorum rex, a Patre venit vitam aeternam hominibus daturus, sicut ipse dixit: "Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam" (Io 3,16). Cuius vitae pignus datur nobis in suavissimo Eucharistiae Sacramento.

Saluberrimo quidem de consilio novimus sacros Benini Praesules, simul cum universo populo, quo melius hominibus patefiat divinus Patris amor, in Spiritu Sancto maxime per Eucharistiam manifestatus, initio novi millennii christianae aetatis huic argumento praecipuum dicavisse annum orationis ac religiosae contemplationis. Veluti culmen et conclusio huiusmodi spiritalis renovationis in sanctuario Virginis Mariae urbis Dassanae-Zumensis celebrabitur I Congressus Eucharisticus Nationalis Benini, qui pro nobilissima illa Natione "peropportunus est eventus, de quo omnipotenti misericordique Patri gratias referamus oportet per ipsius Filium in Spiritu simulque eum glorificemus" (Ecclesia in Africa 9).

Quocirca, ut hoc maxima celebraretur sollemnitate, Conferentia Episcoporum Benini postulavit ut illuc eminentem Praesulem mitteremus ad Personam Nostram gerendam Nostramque simul mentem ostendendam. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem Nostram admovimus, quem peraptum ad hoc munus efficaciter explendum aestimamus.

Quam ob rem, magna permoti fiducia et caritate, te Missum Extraordinarium constituimus ad exitum huius I Congressus Eucharistici Nationalis Benini diebus XXII-XXIV proximi mensis Novembris in urbe Dassana-Zumensis celebrandum. Quo hic eventus magis prosit totius populi spiritali bono eiusque corroboret fidem ac testificationem, maturioresque simul edat caritatis fructus, Nos legationem tuam ardentibus precibus comitabimur. Tu vero verba et optata Nostra ibi transmittenda curabis et sapienter tum clerum tum christifideles ad Eucharistiam colendam sollicito animo cohortaberis.

Sacri Pastores amabiliter curent ut christifideles Eucharisticam celebrationem perdiligenter participent, reconciliationis sacramento abluantur, sacro ibidem reficiantur convivio. Paterne quoque monemus fideles ut sacerdotes suos plurimi existiment, qui a Domino electi sunt et constituti Eucharistiae ministri, eorum spiritale opus ferventibus orationibus et oblationibus sustineant novasque foveant ad hoc insigne ministerium vocationes.

Benedictionem denique Apostolicam, supernae gratiae nuntiam et propensae Nostrae voluntatis testem, volumus nomine Nostro omnibus Congressus Eucharistici celebrationes participantibus peramanter largiaris.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXII mensis Octobris, anno MMII, Pontificatus Nostri vicesimo quinto.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana

 

top