The Holy See
back up
Search
riga

 IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
ALFONSO S.R.E.
CARDINALI LÓPEZ TRUJILLO
PONTIFICII CONSILII PRO FAMILIA PRAESIDI

 

Venerabili Fratri Nostro
ALFONSO S.R.E. Cardinali LÓPEZ TRUJILLO
Pontificii Consilii pro Familia Praesidi

Familiarem consortionem hominum Nobis summae curae et fuisse semper totum Nostrum per Pontificatum et esse nemo non novit. Eam videlicet saepius quidem sermonibus Nostris documentisque tum defendimus tum etiam consiliis et monitis Nostris provehimus.

Quapropter non possumus quin summopere laetemur de proximo Congressu omnium gentium pro Familia, quae Manilae a die XXII ad XXVI mensis Ianuarii agetur sub titulo "Familia Christiana: nuntius tertio millennio salutaris". Etenim ex sana solummodo ac solida familiae humanae condicione sperari potest et exspectari melior quidam terrarum orbis in quo homines cum tranquillitate prosperitateque vivant. Cogitamus itaque iam Nos pulchritudinem illius Congressionis atque effectuum eius fructuosorum plenitudinem hunc ad altissimum videlicet finem.

Quamquam pastorali Nostro animo aderimus ibi totum per Congressus tempus deliberationesque intenta procul mente omnes persequemur, et quamquam Deo volente alloqui poterimus universos eiusdem Conventus participes ex longinquo, aliquem tamen fidissimum Nostrum adiutorem pro Nobis adesse volumus faustis illis diebus qui scilicet Nostram aperte gerat veluti personam Nostraque pariter voce loquatur.

Neminem profecto magis idoneum reperimus quam Te ipsum, Venerabilis Frater Noster, ad illud laudabiliter explendum officium quippe cum duodecim iam annos Nostra voluntate Pontificio Consilio pro Familia ipse praesis atque eadem ex sede, Te operante, Ecclesia tot beneficia pro hominum familiis efficiat. His ideo Litteris Nostris fidentes nominamus Te MISSUM EXTRAORDINARIUM NOSTRUM ad IV illum Congressum Internationalem Familiarum Manilae commemoratis diebus proximi Ianuarii mensis eventurum.

Adstabis pro Nobis adsistentesque Nostro etiam sermone atque animo salutabis et Apostolica tandem Benedictione Nostrum ad nutum cumulabis, unde confidimus fore ut uberrimus proventus spiritalis eadem ex Congressione percipiatur in humanarum familiarum ubique confirmationem ac solidam prosperitatem.

Te interea, Venerabilis Frater Noster, ad hanc magni ponderis legationem profecturum precibus Nostris bonisque ominibus prosequimur ut munus hoc tuum quam felicissime pro Nobis expleas et bono singularum familiarum simulque universae Ecclesiae utiliter proficias.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXVII mensis Decembris, anno MMII, Pontificatus Nostri quinto et vicesimo.

 

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 

top