 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
MARIO FRANCISCO S.R.E.
CARDINALI POMPEDDA,
PRAEFECTO SUPREMI TRIBUNALI SIGNATURAE
Venerabili Fratri Nostro
Mario Francisco S.R.E.Cardinali Pompedda
Praefecto Supremi Tribunalis
Signaturae Apostolicae
Laetanter accepimus proximo mense Maio in antiqua et clara
Galliae urbe Trecorensi peractura esse sollemnia ob septimum expletum saeculum
ab obitu Sancti Ivonis Hélory de Kermartin, caelitis Patroni iuris peritorum.
Ad eandem igitur urbem, ut novimus, convenient plurimi
Christifideles ex ipsa Gallia, praesertim ex Aremorico, et a variis Europae
Nationibus ad recolendam memoriam ipsius Dei viri, qui in vita sua exstitit non
solum pius sacerdos Altissimi sed et iudex integerrimus, sollicitus defensor
pauperum atque "mirabile exemplum coniunctionis Aequitatis cum
Iustitia".
Quo prorsus hisce celebritatibus maior adderetur nitor,
Venerabilis Frater Lucianus Fruchaud, Episcopus Briocensis et Trecorensis, a
Nobis petivit ut tu, Venerabilis Frater Noster, Praefectus Supremi Tribunalis
Signaturae Apostolicae, Missus Extraordinarius constituereris qui Nostram
personam gerens praesses sollemnibus istic agendis inter XVI et XVIII dies
proximi mensis Maii, inter quas, praeter consessus peculiares et Colloquium
universitarium internationale historicum-iuridicum, incidet quoque, ut quotannis
solet, sacer ritus "Magna Indulgentia" nuncupatus.
Nos igitur cupientes enixam postulationem libenter audire, hisce
Litteris summaque Apostolica potestate, te renuntiamus MISSUM EXTRAORDINARIUM ad
sollemnia, quae diximus, recolenda, non dubitantes quin eiusmodi officio debita
diligentia sis functurus.
Hac quidem oblata fausta occasione dum per te omnes participes,
praecipue iuris peritos, in Domino salutamus, hortamur pariter ut, exemplum
secuti Sancti Ivonis, considerent studium, usum et administrationem Iustitiae et
Legis tamquam iter sanctitatis, ad quam vocamur cuncti Christifideles, filii
caelestis Patris, Qui cum sit iustus, iuste omnia disponit (cfr Sap
12,15) et iustos diligit (cfr Ps 146,8).
Audiantur ceterum et resonent semper in hominum animis
praeclarissima verba adhortationis Domini, quam Sanctus Ivo totis viribus ad
effectum adduxit ac tamquam testamentum suum reliquit: "Fili mi, ne
obliviscaris legis meae, et praecepta mea cor tuum custodiat; longitudinem enim
dierum et annos vitae et pacem apponent tibi" (Prv 3,1-2).
Denique facientes vota ut ex his sollemnibus uberrimi
spirituales fructus oriantur, tibi, Venerabilis Frater Noster, ac per te
sollerti Praesuli Briocensi et Trecorensi, cunctisque participibus Apostolicam
Benedictionem, peculiaris dilectionis Nostrae testem ac supernae gratiae
auspicem, peramanter in Christo impertimur.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXII mensis Martii, anno MMIII,
Pontificatus Nostri vicesimo quinto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 2003 - Libreria Editrice
Vaticana
|