|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
IOANNI PETRO S.R.E. CARDINALI SHOTTE,
SYNODI EPISCOPORUM SECRETARIO GENERALI
Venerabili Fratri Nostro IOANNI PETRO S.R.E.
Cardinali SCHOTTE,
C.I.C.M., Synodi Episcoporum Secretario Generali
Praestantiora singularum communitatum ecclesiarum eventa a Nobis
semper merentur obtinentque maiorem quandam considerationem ac propterea
diligentiorem curam pastoralem.
Huiusmodi brevi tempore afficiet Ecclesiam Nederlandicam
eventus, cum nempe VII die mensis Iunii Episcopi ceterique Pastores et
Christifideles Traiecti festivitatem grati animi instituent atque opportunitatem
etiam in posteros annos propter centesimum quinquagesimum felicissime exactum
annum, ex quo tempore Decessor Noster Beatus Pius IX eadem de Ecclesia
opportunissimum cepit consilium.
Visum est enim Ei hierarchiam episcopalem inibi revocare et
restaurare anno MDCCCLIII, qua sententia nihil fere salubrius fieri potuit, cum
inde nova nascitura esset eiusdem communitatis prosperitas firmitasque. Merito
igitur haec concelebrabitur anniversaria memoria suam ob excellentiam reique
ipsius dignitatem.
Cum Fratribus autem Nederlandicis Episcopis nec non
Christifidelibus singulis etiam procul consociabimur laetantes praeterito de
tempore atque hortantes ut spiritales fructus percipiantur posthac eadem de
occasione.
Tu vero, Venerabilis Frater Noster, pro Nobis praesens adstabis
Nostraque voce ac mente laetitiam Nostram comprobabis veluti Missus
Extraordinarius Noster quem his Litteris fidenter Te ac libenter nominamus, ut
VII Iunii mensis die centesimum quinquagesimum annum a redintegrata hierachia
episcopali in Nederlandia communiter celebres ea cum communitate ecclesiali quam
optime cognovisti et quacum familiariter iam diutius agis.
Apostolicam Nostram Benedictionem eodem tempore imperties
tamquam pignus renovatae alacritatis catholica in fide vivenda, Ecclesia ipsa
magis etiam diligenda, fidelitate erga Petri Successorem altius persequenda.
Ex Aedibus Vaticanis, die VII mensis Maii, anno MMIII,
Pontificatus Nostri vicesimo quinto.
IOANNES PAULUS PP. II © Copyright 2003 - Libreria Editrice
Vaticana
|