The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
SALVATORI S.R.E. CARDINALI DE GIORGI
ARCHIEPISCOPO METROPOLITAE PANORMITANO

 

Venerabili Fratri Nostro
SALVATORI S.R.E. CARDINALI DE GIORGI
Archiepiscopo Metropolitae Panormitano

Syracusis, in antiqua et inclita urbe Siciliae, proximis Kalendis Septembribus, Episcopis eiusdem insulae necnon plurimis fidelibus adstantibus, sollemnia perficientur peculiaris Marialis Anni ibidem indicti dena ob lustra e quibus parva imago Deiparae Virginis lacrimavit uti "eloquens signum Divinae Misericordiae" (Angelus, die XXII Augusti 2002) ac sollecitae curae caelestis Matris erga genus humanum.

Quo prorsus hisce ritibus maior adderetur nitor, Venerabilis Frater Iosephus Costanzo, Archiepiscopus Metropolita Syracusanus, a Nobis petivit ut tu, Venerabilis Frater Noster, Pastor insignis metropolitanae Sedis Panormitanae Missus Extraordinarius constituereris qui Nostram gerens personam praesses sollemnibus quibus claudetur idem Marialis Annus.

Nos quidem, Cuius in animo gratissima adhuc manet et numquam praeteribit memoria Nostri pastoralis itineris quod anno MCMXCIV in eandem urbem fecimus ad sacrandum rite novum praeclarum Sanctuarium Mariale, eiusdem sollertis Praesulis Syracusani postulationi cupientes libenter concedere, hisce Litteris summaque Apostolica potestate, te renuntiamus MISSUM EXTRAORDINARIUM ad sollemnia, quae diximus, explenda.

Qua fausta oblata occasione per te omnes participes, praesertim presbyteros, qui ipsis in adiunctis Diem Sacerdotalem Marialem eiusdem Regionis recolent, in Domino salutamus hortantes ut, exemplum secuti Virginis Mariae, plane adhaereant voluntati Dei Eiusque verba cotidie meditentur, custodiant et ad effectum adducant, christianas exerceant virtutes, potissimum caritatem, et operi Redemptionis cooperentur seduli.

Cunctis sane viribus contendant pariter ut, sicut fit ab antiquissimis temporibus nascentis Ecclesiae, speciali cultu beatissimam Virginem venerentur: cultus enim Mariae ad Christum perducit et ad plenam veritatem Illius, Qui Dei est filius, et via, veritas, vita et resurrectio nostra.

"Nemo inter creaturas melius Christum novit quam Ipsa" (Rosarium Virginis Mariae, 14) ab Eodem in cruce moriente nobis tradita tamquam Matre amantissima, Cuius igitur munus ac validissimum praesidium erga universam Ecclesiam et omnes quoque homines mira divina voluntate extenditur.

Denique omnipotentem precantes Deum ut ex his sollemnibus uberrimi spirituales fructus oriantur, tibi, Venerabilis Frater Noster, ac per te Archiepiscopo Metropolitae Syracusano ceterisque sacrorum Antistitibus, cuiusque ordinis Magistratibus, clero, religiosis sodalibus et universo Dei populo cunctisque participibus Apostolicam Benedictionem, peculiaris dilectionis Nostrae testem ac supernae gratiae auspicem, peramanter impertimus.

Ex Arce Gandulfi, die XXVIII mensis Iulii, anno MMIII, Pontificatus nostri vicesimo quinto.

 

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 

top