The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
ANGELO S.R.E. CARDINALI SODANO,
SECRETARIO STATUS,
ELECTO LEGATO PONTIFICIO
AD CELEBRANDAM SEPTIMAM CENTENARIAM MEMORIAM BONIFACII VIII

 

Venerabili Fratri Nostro
ANGELO S.R.E. Cardinali SODANO
Secretario Status

Tres ante annos magno gaudio et stupore iubilarem misericordiam flagitantes hominum admodum varios ordines conspeximus. Etenim insignis fuit iubilaris haec congressio, in qua tot homines, undique gentium oriundi, renovato fervore ad Christi lucem pro se de primigenio Dei proposito hauriendam venerunt (cfr Novo millennio ineunte, 10). Eodem vero tempore, ob tantos Magni Iubilaei spiritales fructus gratias Deo referentes, simul cogitationem Nostram ad illum Summum Pontificem vertimus, qui divinitus inspiratus primus hanc iubilarem gratiam et consuetudinem incohavit, id est Bonifacium VIII. Cum ergo huius Decessoris Nostri proxime tristis memoretur contumelia et decessus, quae ante septem saecula est perpessus, congruum Nobis videtur personam eius et merita hac data occasione iterum in mentem revocare.

Quamobrem libentes sane accepimus invitationem Venerabilis Fratris Laurentii Loppa, Episcopi dioecesis Anagninae-Alatrinae, ad septingentesimam anniversariam memoriam huius eventus celebrandam. Cum autem Anagniam, patriam scilicet urbem eiusdem Decessoris Nostri, illo die Ipsimet accedere non possimus, volumus tibi, Venerabilis Frater Noster, qui tot annos magna fidelitate et sollertia Romani Pontificis universalisque Catholicae Ecclesiae negotia geris, hanc legationem debita dignitate explendam summa cum fiducia committere.

Quapropter harum Litterarum vi te destinamus Legatum Nostrum ad faustam celebrationem quae Anagniae die XII proximi mensis Octobris fiet, DCC expletis annis ab obitu Summi Pontificis Bonifacii VIII. Nostras igitur vices ages, sollemnibus praesidebis ritibus, Nostram adstantibus significabis salutationem, Nostram praecipuam ostendes benevolentiam in venerandam Ecclesiam et urbem Anagninam, quam Ipsi pluries invisimus, Nostramque illic per spiritum praesentiam.

Breviter saltem, prout sane condecet, recordaberis magna huius Pontificis opera, qui iam antea diligenter inservierat veluti secretarius tribus Pontificibus, in orbe mediator fuerat pacis et iustitiae, Ecclesiae leges bene ordinaverat et defenderat, Studiorum Universitatem "Sapientiam", ut aiunt, Romae instituit, ac denique anno MCCC primum incohavit Salvatoris nostri Incarnationis Iubilaeum, ingenti cum fidelium in Romanam urbem concursu spiritalique profectu.

Benedictionem denique Apostolicam, divinae gratiae auspicem atque propensae Nostrae voluntatis testem, tibi in primis impertimus, Venerabilis Frater Noster, quam Anagninae-Alatrinae dilectae Ecclesiae Episcopo, cunctis sacerdotibus, religiosis viris et mulieribus omnibusque sacrorum rituum participibus nomine Nostro peramanter largiaris volumus.

Ex Arce Gandulfi, die XVIII mensis Septembris, anno MMIII, Pontificatus Nostri vicesimo quinto.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 

top