The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
CRESCENTIO S.R.E. CARDINALI SEPE,
PRAEFECTO CONGREGATIONIS
PRO GENTIUM EVANGELIZATIONE

 

Venerabili Fratri Nostro
CRESCENTIO S.R.E. Cardinali SEPE
Praefecto Congregationis pro Gentium Evangelizatione

Catholica Ecclesia a suis inde exordiis mandatum Christi Evangelium praedicandi omni creaturae persequi non cessat; hac de re christianus nuntius ubique et ad dissitas usque orbis regiones est diffusus. Concilium Oecumenicum Vaticanum II saepe de eo nos admonet; ita enim asserit omnes baptizatos ad Evangelium praedicandum vocari, ut in uno grege coadunentur et ita coram gentibus de Christo, Domino suo, unanimiter testimonium reddere possint (cfr Decr. de activitate missionali Ecclesiae Ad gentes 6).

Varia inter incepta ad hoc Christi mandatum exsequendum, laetanter novimus Secundum Congressum Missionalem Americanum Guatimalensi in urbe inter dies XXV et XXX proximi mensis Novembris esse celebrandum. Quocirca, Venerabilis Frater Rodulfus Quezada Toruņo, Archiepiscopus Guatimalensis et Nationalis Episcoporum Conferentiae Praeses, eorum nomine qui huic Congressui apparando navant operam, a Nobis poposcit ut sacer Praesul constitueretur qui partem Nostram illic sustineret Nostramque personam ageret.

Quibus precibus volenti animo concedimus; et ideo ad Te, Venerabilis Frater Noster, qui Congregationi pro Gentium Evangelizatione scite ac naviter praees, mentem Nostram admovemus et animum. Harum igitur Litterarum virtute Te ad sollemnia peragenda Secundi Congressus Missionalis Americani MISSUM EXTRAORDINARIUM renuntiamus et constituimus.

Mandamus Tibi ut tanto eventui Nostro praesis nomine utque, pastoralibus sensibus Nostris clero ac populo humaniter renuntiatis, omnium exspectationem plane expleas. Ut res ipsa postulat, omnibus praesidebis actibus qui a sollemni Congressu praestituentur ac de evangelizationis momento loqueris. Ceterum, cunctis participibus Nostram significabis salutationem, Nostram in Ecclesiam Americae dilectionem et Nostram per spiritum praesentiam.

Speramus fore ut, ex fructibus horum sacrorum sollemnium, christifideles istius Continentis spiritum vere christianum in seipsis foveant omnesque vires suas in opus evangelizationis impendant.

Missionem Tuam Deiparae Virginis Mariae praesidio commendabimus, fidentes munus Tuum omnibus illic astantibus optime esse cessurum. Nostram denique Apostolicam Benedictionem, caelestium gratiarum nuntiam, Tibi libenter impertimus, quam ad cunctos sacros Praesules, universum clerum omniumque christifidelium communitatem pertinere volumus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXII mensis Octobris, anno MMIII, Pontificatus Nostri vicesimo sexto.

 

IOANNES PAULUS PP. II

 

Š Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 

top