The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
IGNATIO S.R.E. CARDINALI MOUSSA I DAOUD
PRAEFECTO CONGREGATIONIS PRO ECCLESIIS ORIENTALIBUS

 

Venerabili Fratri Nostro
IGNATIO S.R.E. Cardinali MOUSSA I DAOUD
Praefecto Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus

Romani Pontifices Decessores Nostri, ut probe est notum, fraterna caritate et sollicito studio per saecula sunt prosecuti Patriarchas Orientalium Ecclesiarum cum beati Petri Sede plenam communionem habentes.

Cum vero laetum nuntium sit Nobis allatum Suam Beatitudinem Emmanuelem Delly, nuper electum Patriarcham Babylonensem Chaldaeorum, antiquum morem secutum, a Nobis petere ut haec plena ecclesiastica communio cum Sede Romana confirmetur, Nos, cupientes ostendere illi dilectionem Nostram, existimationem et affectum, vellemus quidem una cum Eo Eucharisticam oblationem celebrare.

Sed, cum gravibus de causis impediti simus, te, Venerabilis Frater Noster, qui scite ac sedule praees Congregationi pro Ecclesiis Orientalibus, Delegatum Nostrum nominamus, qui proximo die in Basilica Vaticana, Nostro nomine cum Venerabili Patriarcha sacram Synaxim celebres in signum constitutae ecclesiasticae communionis, eum debito honore suscipiens eique Nostram fervidam salutationem referens.

Denique, dum Suae Beatitudini fraternum rependimus sacrum osculum, tibi, Venerabilis Frater Noster, Praesulibus Synodi Chaldaei et omnibus sacro ritui interfuturis Apostolicam Benedictionem impertimur supernorum munerum conciliatricem ac signum Nostrae dilectionis in Christo Domino.

Ex Aedibus Vaticanis, die IV mensis Decembris, anno MMIII, Pontificatus Nostri vicesimo sexto.

IOANNES PAULUS PP. II

  

Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 

top